CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Epigrammata (Pannonius) — 327. IN SENECAM LIPPUM

latín

Quid, Seneca, obtusos, frustra causaris, ocellos?
Ingenium clades adiuvat ista magis.
Testis Democritus, qui, quo sapientior esset,
Luminibus tenebras intulit ipse suis.
Caecus erat Cyclops, calamis cum dulce creparet,
Cum caneret Troiam, caecus Homerus erat.
Caecus et ille senex, Pyrrho qui pace negata,
Reppulit a Latio dedecus imperio.
Stesichorus sonuit melius, cum lucis egebat;
Plus etiam Thamyrin tunc placuisse ferunt.
Caecum divitiis dominatur Numen; an hoc est,
Tam male quod mundi distribuuntur opes?
Caecus Amor, Graio si verum carmine lusit
Sicelis arguti fistula Simichidae,
Quid, quod et ipsa caret nitido Rhamnusia visu,
Omnia quae rapidae, ventilat orbe rotae?
Hoc tamen illa unum recte iustissima vidit,
Quod de te, Seneca, reddidit Oedipodem.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Pannonius) — 326. EPITAPHIUM CLARISSIMAE MATRONAE, DOMINAE ANDREOLAE, NICOLAI V. PONT. ROMANI ET PHILIPPI ARDINALIS BONONIENSIS MATRISEpigrammata (Pannonius) — 328. DE CORPORIBUS MATHEMATICIS →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Epigrammata (Pannonius) — 327. IN SENECAM LIPPUM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-pannonius-327-in-senecam-lippum--ianus-pannonius-9e6452
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Epigrammata (Pannonius) — 327. IN SENECAM LIPPUM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-pannonius-327-in-senecam-lippum--ianus-pannonius-9e6452.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.