CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Epigrammata (Pannonius) — 321. ALLOQUITUR MUSAS

latín

Unde huc laeta venis, Camoena? Numquid
A nostro remeas Sagundineo?
Agnosco in tenero sinu letantem
Pontani lepidum tui libellum,
Qui plus quam fueram precatus affers
Ioannis pariter gerens tabellas.
O dulces lyricos et elegantes
Ac plenos salis et facetiarum!
Hos nobis dedit ille corrigendos?
Hos lima putat indigere nostra?
Tam sunt iudicio meo politi,
Tam belli, ut merito politiores
Ac bellos magis edidisse nullum
Nostris temporibus rear poetam.
Quod vero implacide iugum puellae
Captivo gemit imminere collo,
Hoc fatum premit eruditiores,
Saevo ut semper amore macerentur,
Nec Phoebus magis aut pater Lyaeus
Illis, quam puer imperat Cupido.
Nec sane mea tam potens Thalia est,
Ut magnae Veneris levet catenas,
Quae Martis validos ligant lacertos,
Et telo spoliant Iovem trisulco.
Ipse, inquam, potius lyra sonanti
Blandas, eia iterum canat querelas,
Exoretque sibi suam puellam:
Infernum prece mitigavit Orpheus.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Pannonius) — 320. IOANNI SAGUNDINEOEpigrammata (Pannonius) — 322. IN BASINUM PARMENSEM DE HESPERIDE AB EO COEPTA IAM DUDUM ET NON DUM FINITA →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Epigrammata (Pannonius) — 321. ALLOQUITUR MUSAS
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-pannonius-321-alloquitur-musas--ianus-pannonius-f4aa62
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Epigrammata (Pannonius) — 321. ALLOQUITUR MUSAS», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-pannonius-321-alloquitur-musas--ianus-pannonius-f4aa62.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.