CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Epigrammata (Pannonius) — 307. IN MARCUM

latín

Tempora, Marce, soles praeponere nostra vetustis;
Adiicis hoc etiam qua ratione putes.
Nunc, inquis, media nemo iam nocta salutat
Astutum portans irrequietus ave,
Nunc fallit nemo, nemo nunc inguina lingit.
Nemo facit Florae sacra Bonaeve Deae,
Paedicant pauci, recitant mala carmina pauci,
Omnia cum scaenis amphitheatra silent,
Crimina seu portenta magis quibus ista vigebant.
Saecula quis merito praeferat illa novis.
Vis tibi versiculo me respondere sed uno,
Quod verum non est, dicere, Marce, soles.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Pannonius) — 306. AD STOICUM QUENDAMEpigrammata (Pannonius) — 308. ARISTOTELES ARGYROPYLO →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Epigrammata (Pannonius) — 307. IN MARCUM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-pannonius-307-in-marcum--ianus-pannonius-95e144
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Epigrammata (Pannonius) — 307. IN MARCUM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-pannonius-307-in-marcum--ianus-pannonius-95e144.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.