CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Epigrammata (Pannonius) — 27. REFELLIT GUARINICAM EXCUSATIONEM

latín

Seria sunt, quae dura vocas, gratissima nobis,
Nec poterunt nostris, illa nocere, iocis,
Immo tua haud parvum, mensae praesentia nostrae,
Splendorem, poterit, clare Guarine, dare.
Frenaque ne nostro nimium sint libera ludo,
Neve suum, excedant gaudia nostra, modum,
Illa augusta tui faciet reverentia vultus,
Et gravitas, magno dignaque forma Deo.
Nec tamen inter nos et te iuvenilia quaedam,
Quanquam sis canus, dicere turpe puta.
Quippe nec in seris, (ex te hoc audivimus), annis,
Horruit urbanos, Tullius ipse, sales.
Socrate quis gravior fuit, aut quis sanctior unquam?
Lusit cum pueris saepius ipse suis.
Isse datur quondam, (non est ea fabula falsa,)
Stoicus ad Florae sacra iocosa Cato.
Tantorum exemplis igitur moveare virorum,
Et quae saepe probas, ne fuge facta sequi.
Ne fuge, sed quamvis cum dispare, iungere turba,
Nec mihi rescribas, sed magis ipse veni.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Pannonius) — 269. CUR AETATEM EXUANT SERPENTES, CUM SENIO INTEREANT HOMINESEpigrammata (Pannonius) — 270. DE XERXE ET TITO →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Epigrammata (Pannonius) — 27. REFELLIT GUARINICAM EXCUSATIONEM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-pannonius-27-refellit-guarinicam-exc--ianus-pannonius-f8f56e
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Epigrammata (Pannonius) — 27. REFELLIT GUARINICAM EXCUSATIONEM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-pannonius-27-refellit-guarinicam-exc--ianus-pannonius-f8f56e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.