CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Epigrammata (Pannonius) — 177. GALEOTTI PEREGRINATIONEM IRRIDET

latín

Cur et tu, rogo, cur, poeta cum sis,
Parnasi tamen arce derelicta,
Cum capsa, Galeotte, cum bacillo,
Romanam peregrinus is in urbem?
Hoc plebs credula gentium exterarum,
Hoc larvas solitum timere vulgus,
Hoc turbae faciant hypocritarum.
Tu senti mihi, quod putavit olim
Vafri callidus Euathli magister,
Aut Divum Theodorus abnegator,
Vel sectae pater ille delicatae,
Summum qui statuit malum dolorem.
Sin devotio iam beata cordi est,
Si torto iuvat ambulare collo,
Cuncta et credere, quae dies per omnes
Rauca praedicat altus e cathedra
Albertus pater et loquax Rubertus,
Gaudens lacrymulis anicularum;
Dilectis, age, dic valere Musis,
Sacras rumpe fides, et alma Phoebi
Claudo carmina da fabro Deorum.
Nemo religiosus et poeta est.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Pannonius) — 175. DE EODEMEpigrammata (Pannonius) — 178. DE MARCELLI TROPHEO →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Epigrammata (Pannonius) — 177. GALEOTTI PEREGRINATIONEM IRRIDET
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-pannonius-177-galeotti-peregrination--ianus-pannonius-2827bc
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Epigrammata (Pannonius) — 177. GALEOTTI PEREGRINATIONEM IRRIDET», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-pannonius-177-galeotti-peregrination--ianus-pannonius-2827bc.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.