CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMarcus Valerius Martialis

Marcus Valerius Martialis · Medieval

Epigrammata (Martialis) — Liber XII — Valerius Martialis Prisco suo s.

latín

Boletos et aprum si tamquam vilia ponis
Et non esse putas haec mea vota, volo:
Si fortunatum fieri me credis et heres
Vis scribi propter quinque Lucrina, vale.
Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras
Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil,
Quod sciat infelix damnatae spongia virgae
Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,
Sulphureusque color carnificesque pedes.
Non Albana mihi sit comissatio tanti
Nec Capitolinae pontificumque dapes;
Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum
Et Vaticani perfida vappa cadi.
Convivas alios cenarum quaere magister,
Quos capiant mensae regna superba tuae:
Me meus ad subitas invitet amicus ofellas:
Haec mihi, quam possum reddere, cena placet.

Sigue explorando

Por su autor
Marcus Valerius Martialis · 166 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Martialis) — Liber XII — Valerius Martialis Prisco suo s.Epigrammata (Martialis) — Liber XII — Valerius Martialis Prisco suo s. →

Expediente

Autor
Marcus Valerius Martialis
Título
Epigrammata (Martialis) — Liber XII — Valerius Martialis Prisco suo s.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-martialis-liber-xii-valerius-martial--marcus-valerius-martialis-75378e
Cita recomendada
Marcus Valerius Martialis, «Epigrammata (Martialis) — Liber XII — Valerius Martialis Prisco suo s.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-martialis-liber-xii-valerius-martial--marcus-valerius-martialis-75378e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.