CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMarcus Valerius Martialis

Marcus Valerius Martialis · Medieval

Epigrammata (Martialis) — Liber II — Valerius Martialis Deciano suo sal.

latín

Κοινὰ φίλων haec sunt, haec sunt tua, Candide, κοινά,
Quae tu magnilocus nocte dieque sonas:
Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso
Vel quam seposito de grege Parma dedit:
At me, quae passa est furias et cornua tauri,
Noluerit dici quam pila prima suam.
Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas:
Non vendes nummis coccina nostra tribus.
Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis:
Fulcitur testa fagina mensa mihi.
Inmodici tibi flava tegunt chrysendeta mulli:
Concolor in nostra, cammare, lance rubes.
Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo:
At mihi succurrit pro Ganymede manus.
Ex opibus tantis veteri fidoque sodali
Das nihil et dicis, Candide, κοινὰ φίλων?

Sigue explorando

Por su autor
Marcus Valerius Martialis · 166 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata (Martialis) — Liber II — Valerius Martialis Deciano suo sal.Epigrammata (Martialis) — Liber II — Valerius Martialis Deciano suo sal. →

Expediente

Autor
Marcus Valerius Martialis
Título
Epigrammata (Martialis) — Liber II — Valerius Martialis Deciano suo sal.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-martialis-liber-ii-valerius-martiali--marcus-valerius-martialis-ef6653
Cita recomendada
Marcus Valerius Martialis, «Epigrammata (Martialis) — Liber II — Valerius Martialis Deciano suo sal.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-martialis-liber-ii-valerius-martiali--marcus-valerius-martialis-ef6653.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.