CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Epigrammata Ausonii de diversis rebus — 35. Ad libellum suum

latín

Si tineas cariemque pati te, charta, necesse est,
incipe versiculis ante perire meis.
«Malo», inquis, «tineis». Sapis, aerumnose libelle,
perfungi mavis quod leviore malo.
Ast ego damnosae nolo otia perdere Musae,
iacturam somni quae parit atque olei.
«Utilius dormire fuit quam perdere somnum
atque oleum». Bene ais, causa sed ista mihi est.
Irascor Proculo, cuius facundia tanta est,
quantus honos. Scripsit plurima, quae cohibet.
Hunc studeo ulcisci; et prompta est ultio vati.
Qui sua non edit carmina, nostra legat.
Huius in arbitrio est, seu te iuvenescere cedro
seu iubeat duris vermibus esse cibum.
Huic ego, quod nobis superest ignobilis oti,
deputo, sive legat, quae dabo, sive tegat.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata Ausonii de diversis rebus — 3. <De fera a Caesare interfecta>Epigrammata Ausonii de diversis rebus — 36. De puella quam amabat →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Epigrammata Ausonii de diversis rebus — 35. Ad libellum suum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-ausonii-de-diversis-rebus-35-ad-libe--decimus-magnus-ausonius-16ddb7
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Epigrammata Ausonii de diversis rebus — 35. Ad libellum suum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-ausonii-de-diversis-rebus-35-ad-libe--decimus-magnus-ausonius-16ddb7.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.