CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Epigrammata Ausonii de diversis rebus — 11. In simulacrum Occasionis et Paenitentiae

latín

Cuius opus? Phidiae, qui signum Pallados, eius,
quique Iovem fecit, tertia palma ego sum.
Sum dea quae rara et paucis Occasio nota.
Quid rotulae insistis? Stare loco nequeo.
Quid talaria habes? Volucris sum. Mercurius quae
fortunare solet, tardo ego, cum volui.
Crine tegis faciem? Cognosci nolo. Sed heus tu
occipiti calvo es? Ne tenear fugiens.
Quae tibi iuncta comes? Dicat tibi. Dic rogo quae sis.
Sum dea, cui nomen nec Cicero ipse dedit.
Sum dea, quae facti non factique exigo poenas,
nempe ut paeniteat: sic Metanoea vocor.
Tu modo dic, quid agat tecum. Quandoque volavi,
haec manet: hanc retinent quos ego praeterii.
Tu quoque dum rogitas, dum percontando moraris,
elapsam dices me tibi de manibus.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Epigrammata Ausonii de diversis rebus — 107. In scabiosumEpigrammata Ausonii de diversis rebus — 114. In notarium →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Epigrammata Ausonii de diversis rebus — 11. In simulacrum Occasionis et Paenitentiae
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epigrammata-ausonii-de-diversis-rebus-11-in-simu--decimus-magnus-ausonius-db0667
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Epigrammata Ausonii de diversis rebus — 11. In simulacrum Occasionis et Paenitentiae», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epigrammata-ausonii-de-diversis-rebus-11-in-simu--decimus-magnus-ausonius-db0667.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.