Dic mihi de nostra, quae sentis, vera puella:
Sic tibi sint dominae, Lygdame, dempta iuga.
Num me laetitia tumefactum fallis inani,
Haec referens, quae me credere velle putas?
Omnis enim debet sine vano nuntius esse,6.5
Maioremque timens servus habere fidem.
Nunc mihi, si qua tenes, ab origine dicere prima
Incipe: suspensis auribus ista bibam.
Siccine eam incomptis vidisti flere capillis?
Illius ex oculis multa cadebat aqua?6.10
Nec speculum strato vidisti, Lygdame, lecto?
Ornabat niveas nullane gemma manus?
Ac maestam teneris vestem pendere lacertis,
Scriniaque ad lecti clausa iacere pedes?
Tristis erat domus, et tristes sua pensa ministrae6.15
Carpebant, medio nebat et ipsa loco,
Humidaque impressa siccabat lumina lana,
Rettulit et querulo iurgia nostra sono?