CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Elegiae (Pannonius) — 9. Marco Georgio ET Antoniolo Scientae rusticantibus

latín

Illos felices, illos reor esse beatos
Ante omnes, qui nunc rus geniale colunt.
Nam ruri nihil est mage dulce; molestior urbs est,
Rure manet Genius semper, ab urbe fugit.
Vos nunc aut canibus, lepores agitatis odoris,
Ast ego continue, grammasin invigilo.
Aut lentis virides peragratis passibus agros,
Ast ego continue, grammasin invigilo,
Aut pingues turdos iucunda fallitis arte,
Ast ego continue, grammasin invigilo.
Vos iocus et ludus, vos blanda fronte voluptas,
Vos requies et pax, vos comitatur amor.
Adsunt conspicuae, formoso corpore, Nymphae,
Quae vobis possunt oscula mille dare.
Vos bene potaris, vos pingues manditis escas,
Inde premunt mollem, corpora vestra, torum.
Ambo igitur superum merito scandetis Olympum,
Hoc mercedis habet, qui bene semper agit.
Opto nimis, placidi, nunc rus celebrare, Scientae,
Opto nimis vestra commoditate frui.
O si Pegaseis liquido ferar aethere pennis!
Et nunc ad vestros deferar ipse Lares!
Quis prohibet plures cera me iungere pennas,
Et iunctas humeris applicuisse meis?
Hoc tuus, ut memorant, certe pater, Icare, fecit,
Et cur plus nobis ingeniosus erat?
Atlantis facunde nepos, sate Pliade pulchra,
Aliger aligero qui pede carpis iter;
Oro tuas nobis pennas concede parumper,
Ipse Scientaeas donec adibo domus.
A te concessis iuvenis Danaëius alis,
Fertur ad horrendas Gorgonis isse domos.
Aureus inde tuas a me statuetur ad aras,
Taurus, et hibernis candidior nivibus.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Pannonius) — 8. Threnos in Racacinum cubiculariumElegiae (Pannonius) — Elegiae in Italia scriptae →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Elegiae (Pannonius) — 9. Marco Georgio ET Antoniolo Scientae rusticantibus
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-pannonius-9-marco-georgio-et-antoniolo-s--ianus-pannonius-1f5e9b
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Elegiae (Pannonius) — 9. Marco Georgio ET Antoniolo Scientae rusticantibus», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-pannonius-9-marco-georgio-et-antoniolo-s--ianus-pannonius-1f5e9b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.