CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Elegiae (Pannonius) — 7. De morte Andreolae, Nicolai V. Pontificis Romani et Philippi cardinalis Bononiensis matris

latín

Vos, quibus est humilem concessum degere vitam,
Et fragiles inter consenuisse casas;
Discite naturam, non incusare, potentem,
Cum vobis vitae debita finis adest.
Respicit ad nullos, Lachesis communis, honores,
Nec curam ullius nobilitatis habet,
Parcere nec senibus, nec parcere novit ephebis,
Non a formoso continet ore manus.
Nulla fugat virtus inevitabile letum;
Non coacervatas mors reveretur opes.
Nec scit conspicuos gemmata veste tyrannos,
Nec regum matres, nec trepidare ducum.
Respicite Andreolam, parvo quae clausa sepulcro,
Aequales Parcas omnibus esse docet.
Haec matrona fuit virtutibus inclyta summis,
Haec fuit aeterna clara pudicitia.
Haec gravis, haec prudens, haec integritatis amatrix,
Haec sanctae cultrix religionis erat.
Sed licet implerit magnis virtutibus orbem,
Plus tamen est natis nobilitata suis.
Nara peperit dextro Nicolaum sidere quintum,
Quo Roma et totus praesule mundus ovat.
Et te, purpureo, redimite Philippe, galero,
Praeside quo gaudet Bononiense solum.
Spargite felicem tumulum viridantibus herbis,
Spargite sanguineis, ossa beata, rosis.
Quicquid odorifero, sudant xylobalsama, trunco,
Puniceum rubeis qua tepet aequor aquis,
Quicquid plorantes lacrymant de cortice myrrhae,
Colligit Eous quicquid odoris Arabs,
Hos ungat cineres, hanc defundatur in urnam,
Menstruus huic busto concelebretur honos.
Ut colimus sanctas, pompis solennibus umbras,
Huic praestet similes quilibet exequias.
At vos, qui sub humo tumulatos roditis artus,
Et facitis partem pulveris exiguam,
Parcite: nec vobis sacras violare medullas,
Dentibus infestis suadeat ulla fames.
Molliter inclusum, mitis premat urna, cadaver,
Suspensus metuat membra gravare lapis.
Nemo sacros manes pedibus calcare profanis
Audeat; admisso crimine, facta luet.
Quin aliquis, licet officium properare iubebit,
Compescat celerem praetereundo gradum.
Et genibus flexis, gelido ferat oscula saxo,
Nec pigeat tales, ore dedisse, sonos:
Salve magna parens, sublimem enixa columnam,
Quae grave totius sustinet orbis onus!
Salve Luna micans, Solem connixa coruscum,
Cuius divino lumine cuncta nitent!
Salve clara parens, cuius veneranda propago
Iura super terras omnipotentis habet!
Te super haud multum potuit mors iuris habere,
Non est cum membris fama sepulta tuis;
Sed viget, et mundum celebris perlabitur omnem,
Nec, nisi cum mundo deperitura simul.
Est consanguineae, fragilis caro reddita, terrae,
Spiritus unde prius venerat, astra colit.
Sed cur turicremis te non veneramur in aris?
Cur te religio non sinit esse Deam?
Numina placavit peregrinae, Roma, Cybelles,
Manibus haec laus est inficianda tuis?
Cum vel progenie totum quae temperat orbem,
Plura, vel officio promereare tuo?
Gentiles Divos mendax Rhea protulit, et quem
Utilius fuerat non peperisse, Iovem.
Editus, alma, tuo summus de ventre sacerdos,
Laudibus Oceanum tangit et astra suis.
Iura velint, et sancta fides, donabere templis,
Coelestem augebis, Diva novella, chorum.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Pannonius) — 6. Ad Franciscum Durantum FanensemElegiae (Pannonius) — 8. Threnos in Racacinum cubicularium →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Elegiae (Pannonius) — 7. De morte Andreolae, Nicolai V. Pontificis Romani et Philippi cardinalis Bononiensis matris
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-pannonius-7-de-morte-andreolae-nicolai-v--ianus-pannonius-de3f0d
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Elegiae (Pannonius) — 7. De morte Andreolae, Nicolai V. Pontificis Romani et Philippi cardinalis Bononiensis matris», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-pannonius-7-de-morte-andreolae-nicolai-v--ianus-pannonius-de3f0d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.