CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Elegiae (Pannonius) — 29. Conquestio de aegrotationibus suis, in mense Martio anno 1466.

latín

Ergo ego quae nobis fuerint data tempora vitae,
Infelix inter tot mala semper agam?
Semper erit, nostras urat quae flamma medullas?
Nunquam ego non aeger, nunquam ego sospes ero?
Ut taceam mater pia quae narrare solebat,
Aetatis tenerae mille pericla meae;
Reddiderat patriae reducem vix Itala tellus,
Damnavi reditus protinus ipse novos.
Nam male profluvio ventris cruciatus amaro,
Turbavi attonitae, gaudia paene, domus.
Mox avibus laevis regalia signa sequenti,
Funestae tantum non sonuere tubae.
Sic gravis, heu! miserum flammaverat hemitritaeos,
Tantus in accensis ossibus ardor erat.
Saevior en rursus capiti Fortuna minatur,
Incolumi tanquam faverit illa diu.
Quippe velut telis, costae punguntur, acutis,
Sputa simul large sanguinolenta fluunt.
Additur his, pulmo quod vix respirat anhelus,
Nec tamen interea torrida febris abest.
At sopor almus abest; nec luce aut nocte quiesco,
Sed vigil horrendis vexor imaginibus.
Tristis morosi lucratur taedia morbi,
Aeger, cui pressit languida membra quies.
In me nulla truces interpolat hora dolores,
Cogor et in gemitus pervigilare meos.
Sic quondam Libyca, fidei servator, in urna
Traditur abscisis excubuisse genis.
Qualis erit nobis (si forte erit ulla) senectus,
Cum sit in assiduis, prima iuventa, malis?
Tricenis geminos tunc annumerabimus annos,
Cum peraget senas, menstrua luna, vias.
Tollite me potius, nec in hos servate labores,
O si quos tangunt inferiora, Dei!
His ego cum poenis vel Croesi regna recusem,
His ego cum poenis, nec Deus esse velim.
Nam quid me tam dura inter tormenta iuvarent,
Ambrosiaeve dapes, nectareusve latex?
Ipsa ministraret nobis licet Herculis uxor,
Pennatove Iovi raptus in astra puer.
Vita valetudo est; jugi qui peste laborat,
Non vivit, lenta sed mage morte perit.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Pannonius) — 28. De se aegrotante in castrisElegiae (Pannonius) — 3. Ianus Pannonius de annulo, ad Titum Vespasianum Storzzam →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Elegiae (Pannonius) — 29. Conquestio de aegrotationibus suis, in mense Martio anno 1466.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-pannonius-29-conquestio-de-aegrotationib--ianus-pannonius-f0e574
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Elegiae (Pannonius) — 29. Conquestio de aegrotationibus suis, in mense Martio anno 1466.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-pannonius-29-conquestio-de-aegrotationib--ianus-pannonius-f0e574.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.