CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Elegiae (Pannonius) — 20. Naïadum Italicarum principi divae Feroniae Ianus Pannonius cecinit in reditu ex Urbe Nonis Iuniis anno 1458.

latín

Sacri fontis ave, mater Feronia, cuius
Felix Paeonias, Narnia potat aquas.
Iam prope litorei tetigit sol brachia cancri,
Sentit et Icarium, fervida terra, canem.
Tolle sitim; saevis tulerat Langia Pelasgis,
Quae nostra exurit pectora, tolle sitim.
Sic tibi magna parens alimenta aeterna ministret,
Sic nunquam vena pauperiore fluas!
En semel, en iterum, quos ferrea fistula fundit,
Excipiunt latices, guttura sicca, tuos.
O quantus rediit membris vigor! o mea quanto
Viscera divinus liberat igne liquor!
Nec venter, quamvis repetito murmurat haustu,
Sudorem subitum nec gravis humor agit.
Ergo operae nobis pretium fuit alta labantes
Ad iuga clivoso tramite ferre gradus.
Iam libet et pulchram mirari turribus arcem,
Quae surgit sanctis proxima gurgitibus,
Audire et strepitum, quem subter, valle profunda
Spumea sulfurei fluminis unda facit,
Ac totos circum lustrare ex ordine montes,
Pura salutiferi, quos fovet aura, poli.
Ante, voluptatem spectacula nulla movebant
Cum premeret torrens ora perusta vapor.
Ocyus huc adsit toto grege pinguior haedus,
Mutet et effusus, vitrea stagna, cruor.
Adsint et liquido Bacchi cum munere flores,
Nec cesset laudes vox resonare pias:
Salva iterum e Latiis, longe celeberrima, Nymphis,
Hospitis et grati suscipe dona libens!
Tu placidam miseris requiem mortalibus affers,
Corpora morosis febribus aegra levans.
Nec soli debent homines tibi, debet et aether,
Aurea cum pascas roribus astra tuis.
Prhyx puer haud alias miscet cum nectare lymphas,
Nec sua Mars alio vulnera fonte lavit.
Debita solventur semper tibi vota quotannis,
Dum mea vitalis spiritus ossa reget.
Nec plus Castalias, quam te, venerabimur undas,
Musarum et nobis Numinis instar eris.
Sed tamen in fessas unde haec medicina, medullas,
Omnia quae nostis, dicite, quaeso, Deae.
Evander ternis Herilum spoliaverat armis,
Crudeles genetrix invocat orba Deos.
Iuppiter est flentem coelo miseratus ab alto,
Corpus et in tenues iussit abire lacus.
Nec voluit rivis esse ex vulgaribus unum,
Sed Superis magno fecit honore parem.
Praecipua hinc levitas, hinc vis contraria morbis,
Hinc clarum tota nomen in Ausonia.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Pannonius) — 2. Ad Borsium Estensem, marchionem Ferrariae, Ioannes De Gaibana, per Ianum PannoniumElegiae (Pannonius) — 22. Blasio militanti Ianus febricitans →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Elegiae (Pannonius) — 20. Naïadum Italicarum principi divae Feroniae Ianus Pannonius cecinit in reditu ex Urbe Nonis Iuniis anno 1458.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-pannonius-20-naiadum-italicarum-principi--ianus-pannonius-4ce663
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Elegiae (Pannonius) — 20. Naïadum Italicarum principi divae Feroniae Ianus Pannonius cecinit in reditu ex Urbe Nonis Iuniis anno 1458.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-pannonius-20-naiadum-italicarum-principi--ianus-pannonius-4ce663.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.