CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIanus Pannonius

Ianus Pannonius · Medieval

Elegiae (Pannonius) — 17. Epithalamium in Liberam Guarinam et Salomonem Sacratum

latín

Coelicolae magni, thalami quis foedera curae,
Vos primum coeptis, quaeso, favete meis.
Te voco post Divos, Italae, dux inclyte, gentis,
Quam virtus illis reddidit alma parem.
Tertius ad tantos accede, Guarine, favores,
Post Superos merito proxime, postque duces.
Quem si consilio mortales ante putabam
Vincere; nunc ipsis praefero iure Deis,
Quod talem natae delegeris ipse maritum,
Quo te non poterat dignior esse gener.
Ipse est en Salomon, quem praesto hic stare videtis,
Cui semper cordi est intemerata fides.
Vir locuples, facilis, iustus, sectator honesti,
Antiquo prudens nec Salomone minus.
Nun cupiebat opes; quas si illi fata dederunt,
Fundit non parca, munera multa, manu.
Hunc autem genuit, talique superbit alumno,
Sacrata haud falso nomine dicta domus;
Qua non hac tantum nulla excellentior urbe,
Sed ferme tota floret in Ausonia.
Haec Maiola fuit prius appellata propago,
Cum coleret terras, Parma beata, tuas.
Iam bis centenos exegit Cynthius orbes!
Ut liquit patrium seditione solum.
Pars inde anguigeram, pars hanc migravit in urbem,
Ornavitque altis, oppida bina, viris.
Sunt huic tot clari, tanta de stirpe, nepotes,
Sunt Priamus, fratres, Laomedonque simul.
E quibus ille reos, aegrotos iste tuetur.
Has illis artes magnus Apollo dedit.
Nec quod ter denos sponsus transegerit annos,
Optio Guarini corripienda venit.
Haec est conveniens taedis genialibus aetas,
Haec extrema fugit, temperiemque tenet.
Nec matura nimis siquidem, nec cruda videtur,
Sed media aetates tangit utrimque duas.
Namque senectutem citra est, ultraque iuventam,
Corporis hinc pollet viribus, inde sapit.
Nunc sponsae ad dotes, animos convertite vestros;
Quae re, non casu, Libera, nomen habet.
Sunt illi castusque pudor, moresque probati,
Artificesque manus, formaque digna Dea.
Si tamen haec deessent, pater extat nempe Guarinus,
Hoc uno posset laudis habere satis.
Quam nisi de summo, nobis misisset, Olympo,
Iuppiter, in tenebris lingua Latina foret.
Sed fateor, veniam tribuat precor ille fatenti,
Haud statui laudes, nunc memorare, suas.
Seu quod, quo potui, prius illas, carmine dixi,
Seu quod diffido viribus ipse meis.
Nec me multa loqui patitur vis parva canendi,
Nec fas de tanto, dicere pauca, viro.
Sat fuerit Divos miti rogitasse precatu,
Ut tribuant istis, omnia laeta, toris.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Pannonius · 355 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegiae (Pannonius) — 16. Ad PerinumElegiae (Pannonius) — 18. VALEDICIT MUSIS →

Expediente

Autor
Ianus Pannonius
Título
Elegiae (Pannonius) — 17. Epithalamium in Liberam Guarinam et Salomonem Sacratum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegiae-pannonius-17-epithalamium-in-liberam-gua--ianus-pannonius-7e622c
Cita recomendada
Ianus Pannonius, «Elegiae (Pannonius) — 17. Epithalamium in Liberam Guarinam et Salomonem Sacratum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegiae-pannonius-17-epithalamium-in-liberam-gua--ianus-pannonius-7e622c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.