Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,
unda sub aestivum non adeunda Canem,
nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,
cum se purpureo vere remittit humus.
At mihi Persephone nigram denuntiat horam: 5
immerito iuveni parce nocere, dea.
Non ego temptavit nulli temeranda virorum
audax laudandae sacra docere deae,
nec mea mortiferis infecit pocula sucis
dextera nec cuiquam trita venena dedit, 10
nec nos sacrilegos templis admovimus ignes,
nec cor sollicitant facta nefanda meum,
nec nos insanae meditantes iurgia mentis
impia in adversos solvimus ora deos.
Et nondum cani nigros laesere capillos, 15
nec venit tardo curva senecta pede:
natalem primo nostrum videre parentes,
cum cecidit fato consul uterque pari.
Quid fraudare iuvat vitem crescentibus uvis
et modo nata mala vellere poma manu? 20
Parcite, pallentes undas quicumque tenetis
duraque sortiti tertia regna dei.
Elysios olim liceat cognoscere campos
Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus,
cum mea rugosa pallebunt ora senecta 25
et referam pueris tempora prisca senex.
Atque utinam vano nequiquam terrear aestu!
Languent ter quinos sed mea membra dies.
At vobis Tuscae celebrantur numina lymphae
et facilis lenta pellitur unda manu. 30
Vivite felices, memores et vivite nostri,
sive erimus seu nos fata fuisse velint.
Interea nigras pecudes promittite Diti
et nivei lactis pocula mixta mero.