CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Eclogarum liber — 4. Nai kai oy Pythagorikon

latín

Est et Non cuncti monosyllaba nota frequentant.
His demptis nil est, hominum quod sermo volutet.
Omnia in his et ab his sunt omnia, sive negoti
sive oti quicquam est, seu turbida sive quieta.
Alterutro, pariter nonnumquam, saepe seorsis
obsistunt studiis, ut mores ingeniumque,
ut faciles vel difficiles contentio nancta est.
Si consentitur, mora nulla intervenit «est est»:
sin controversum, dissensio subiciet «non». Hinc
fora dissultant clamoribus, hinc furiosi
iurgia sunt circi, cuneati hinc laeta theatri
seditio, et tales agitat quoque curia lites.
Coniugia et nati cum patribus ista quietis
verba serunt studiis salva pietate loquentes.
Hinc etiam placidis schola consona disciplinis
dogmaticas agitat placito certamine lites.
Hinc omnis certat dialectica turba sophorum.
Est lux: estne dies ergo? Non convenit istuc.
Nam facibus multis aut fulgeribus quotiens lux
est nocturna homini, non est lux ista diei.
Est et non igitur, quotiens lucem esse fatendum est
set non esse diem. Mille hinc certamina surgunt,
hinc pauci multi quoque talia conmeditantes
murmure concluso rabiosa silentia rodunt.
Qualis vita hominum, duo quam monosyllaba versant!

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Eclogarum liber — 26. Hoc sic refellendumEclogarum liber — 5. De aetatibus animantium. Hesiodion →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Eclogarum liber — 4. Nai kai oy Pythagorikon
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-eclogarum-liber-4-nai-kai-oy-pythagorikon--decimus-magnus-ausonius-d5e7aa
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Eclogarum liber — 4. Nai kai oy Pythagorikon», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-eclogarum-liber-4-nai-kai-oy-pythagorikon--decimus-magnus-ausonius-d5e7aa.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.