CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBartholomaeus Boscovichius

Bartholomaeus Boscovichius · Ilustración

Eclogae (Boscovichius) — Ecloga I. Reges

latín

Lycidas Tytirus
[Ly.] Tytire, quandoquidem patriis divisus ab oris
Externos agitare greges, et littora jussus
Visere, quae fluctu procul alluit unda marino,
Nunc redeo; quid nostra novo magalia cultu
5Laeta nitent, festoque agitant vacua arva tumultus?
[Ty.] O Lycida, infelix Lycida, quae tam invida longum
Suasit iter fortuna, aliasque abstraxit in oras,
Ne Regum pompas admirarere superbas,
Et nostris ignota prius miracula silvis?
10[Ly.] Quid facerem, male grata mei si jussa parentis
Urgebant? Corilos, atque haec viridantia testor
Gramina, discessi lugens, Puerumque sub antro,
Et Pueri matrem fletu erumpente reliqui;
Sed lacrimis nil mota feri sententia Patris.
15At nunc hoc etiam abfuerat, dum lentus aberro,
Ne pompas, et tanta miser portenta viderem.
Tu tamen, ut potis es, miserum solare dolorem;
Qui Reges, unde adfuerint da, Tytire, nobis.
[Ty.] Magna petis; quis enim tot barbara nomina gentis
20Insuetae numeret? Non si foret ipse Menalcas.
Namque Arabas, Tharsosque, et patria flumina Gangem,
Nescio quem Gangem, ni mens mihi falsa, ferebant
Aurea Pastores tondent ubi vellera, et ipse
Inter flaventes undam rapit amnis arenas.
25Hinc aderant; tantumque viae, tantumque laboris
Dulce fuit subiisse, sacrum dum Numinis antrum
Visere, dum teneris possent dare munera plantis.
[Ly.] Mira refers; nam quis per tot discrimina rerum
Errantes duxisse gradus, et Numinis antrum
30Monstrare, et Puerum potuit docuisse recentem,
Quem neque vicinas populi didicere per urbes,
nec nisi jam nostrae norint resonare myricae?
[Ty.] Index sidus erat, quo non formosior alto
Prima nocte faces inducit Vesper olympo,
35nec revocat clausos ad pascua Lucifer agnos.
O Lycida, quam pulchra dies, quum celsa praeiret
Stella gradus, quum tergemini longo agmine Reges
Servorumque chori lumen sequerentur amicum!
Illa, ubi ventum est ad stabulum, tremebunda per auras
40Constitit, et rutilas visa est demittere flammas.
Agnovere locum, nec pastoralia tecti
Culmina, nec visum cultu sub paupere Numen
Detinuit; sternuntur humi, Puerique Parentem,
Et tenerum alterno venerantur murmure natum.
45Tum clausae promuntur opes: redolentia thura,
Et myrrhae pingues, et copia divitis auri,
Fundunturque sacris inter cupida oscula plantis?
[Ly.] Quid Genitrix tali adspectu, quid Pupulus ipse?
[Ty.] Pupulus ambrosiis subridens lene labellis
50Tendebat teneros ad regia colla lacertos.
Illa verecundo vultum suffusa rubore,
Atque oculos defixa solo pudibunda modestos,
Cautes, crede mihi, ipsas, et corda ipsa ferarum
Mollisset, quercusque sacros rapuisset in ignes.
55Ut demum saturatus amor, vestigia retro
Versa premunt, patriasque iterum referuntur ad oras.
[Ly.] O miserum Lycidam! en quae mihi gaudia, qualem
Praeripuit fortuna diem. Nempe hoc erat illud,
Quod tantum quercu cornix clamaret ab alta,
60Quod toties offensa pedum vestigia, et ipsa
nescio quo moesto streperet mihi fistula cantu.
At nunc nec misero jam visere sacra licebit
Antra mihi, nec vimineis velut ante canistris
Munera divinae ad cunas sacrare Parenti.
65Illa aurum, myrrhamque, et grandia munera Regum
Tytire, habet; campos, et pastoralia dona
Contemnit, nostros et jam fastidit amores.
[Ty.] Non equidem, o Lycida, non est quam munera regum
Praevertant; fulvo capitur nec Parthenis auro.
70Illa mihi de more, sacro dum carmina nato
Concinerem, vultu facilis velut ante benigno
Adnuit; et cantu nihil est jucundus(!) isto,
Tytire, ait, pretium minimum est in munere munus.(!)
Simplicitas, et amor fulvo est pretiosior auro.
75[Ly.] Ergo age, quandoquidem sic est, properemus ad antrum
Et quae littorea Mopsus piscator in acta
Dona dedit nobis, Puero servata feramus.

Sigue explorando

Por su autor
Bartholomaeus Boscovichius · 4 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Eclogae (Boscovichius) — Ecloga II. Xaverius →

Expediente

Autor
Bartholomaeus Boscovichius
Título
Eclogae (Boscovichius) — Ecloga I. Reges
Lengua
latín
Época
Ilustración
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-eclogae-boscovichius-ecloga-i-reges--bartholomaeus-boscovichius-e20c25
Cita recomendada
Bartholomaeus Boscovichius, «Eclogae (Boscovichius) — Ecloga I. Reges», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-eclogae-boscovichius-ecloga-i-reges--bartholomaeus-boscovichius-e20c25.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.