Carmina sideros merito scandentia campos,
121.0967A| Ut vigeant nostro, Milo favore petis.
Quorum vis tanta est, talique refulget honore,
Ut nequeant nostro dicier eloquio.
Aurea materies argento cingitur albo,
Ornat et eloquium lucida massa suum.
Non opus ut nostri decorentur famine verbi.
Ejus honore vigent, cujus amore nitent.
Haec archipraesul toto notissimus orbe
Hingmarus verbis sustulit eximiis.
Haec Pater et Dominus Cameracae gloria plebis
Mitis Adalardus extulit ore pio.
Teudricus tali laude beavit ovans:
Carmina dulcisono nimium currentia plectro,
Digna palere polo, macta valere Deo.
Praebuit his stipulam praeclarus Episcopus Emmo,
121.0968A| Affigens digitis pulchra elementa suis.
Haec pater et pastor clero gravissimus omni
Mitis Adalardus extulit ore pio.
Haec tuus haecque meus Haiminus jure magister,
Quo duce firmavit devia nemo petit.
Corpore praemodicus, sed mentis acumine magnus,
Teudingus dextram praebuit ipse suam,
Quae domus, oro, ruat tantis suffulta columnis,
Flumina nulla pavet, flamina nulla timet.
Sed tamen ut numerus septenus sit perfectus,
Septima sum tecto, Milo, columna tuo.
Sunt equidem nostro tua carmina digna patrono,
Judicio nostro, cujus honore micant.
Virgilii pulchro furas jam cinge cothurno,
Sed supera falsum vera canendo virum.