1. Humana Christi nativitas, et quod hunc omnia elementa Dominum fore cognoverint exponitur.
2. Apostolorum electio, passio ac resurrectio et ad coelos Christi ascensio, Spiritus quoque sancti emissio breviter indicatur.
3. Quibus in locis Apostoli evangelium praedicaverint.
4. Commemoratis Apostolorum successoribus B. Amandus subnectitur.
5. Editor operis confitens inscientiam, sancti Spiritus postulat gratiam.
6. Patria parentesque Beati commemorantur.
7. Ubi Sanctus cognatos relinquens, Ogiam petiit.
8. Ubi serpentem validum prece et crucis vexillo fugavit.
9. Responsio ad patrem.
10. Quod ad sepulcrum S. Martini orans caput sibi totondit.
11. Qualiter 121.0931| Bituricas adiit, et de abstinentia et conversatione ipsius.
12. Ubi Romam fidei ardore proficiscitur.
13. Ubi a custode de ecclesia pellitur.
14. Apparente Petro admonetur ad Gallias redire.
15. Reditus Sancti refertur, simulque libellus cum prece finitur.