Finierat sumptum translatio coepta uolumen
Percurrens sancti pura exemplaria libri,
Cum subito oblata est abstrusae gloria nobis
Historiae, nostri stimulans molimina uoti:
5Non ut de misero melius claresceret ore,
Quod tam perspicui signasset pagina cordis,
Cum uis uerborum uiua uirtute coruscans
Perderet ingenitum metro mollita uigorem.
Sed quia non omnes liquidi penetralia fontis
10Interius scrutanda petunt, pars magna patentes
Saepe bibit propius neglecto frigore riuos,
Nos quoque, qui dignum nil possumus edere doctis,
Turbida non longe porgemus pocula pigris.
Saepe et clangentum uoces aequare tubarum
15Emissa implicito conantur sibila libro,
Et qui sub celsa sueuit requiescere pinu,
Interdum uilis penetrat uirgulta salicti.
Tu quoque, qui gratis malis succedere lucis,
Si longe amoti nemoris uia forte fatigat,
20Comminus oblatum properans irrumpe frutectum.
Pergebat sanctus benedicti ad limina templi,
Vt solita aeterno ferret mysteria Christo.
Ecce autem tremulus glaciali frigore pauper,
Collidens miseros nutanti uertice dentes
25Admotasque manus malis pallentibus aptans,
Captabat tenuem flatu aspirante teporem.
Durabat crebros concrescens stiria fletus.
Vox quoque non totis resonans lacrimabile uerbis
Flebilibus praecisa sonis gemituque locuta,
30Signabat totam causa clamante querellam.
Haec quamuis durum mollissent forte rigorem:
Nedum Martini pietas iam nota ualeret
Dissimulare istam miseri plangentis erumnam.
Protinus astanti diacono, quem more priorum
35Antistes sanctae custodem legerat arcae,
Imperat, ut domini sumptu nummisque coemptam
Aptaret properans algenti in corpore uestem.
Ergo haec, quae fieri uoluit, quasi facta reliquit,
Exim secretae penetrans habitacula cellae,
40Quae progressurum sacra ad mysteria sanctum
Hic quoque uicinis suerat seiungere turbis,
Excipiens monachum, mox emissura ministrum.
Sed quid non penetrent miseri, quos cogit erumna
Attritae expositum frontis uulgare pudorem?
45Quod nec presbyteris patuit, perrupit egestas,
Allegans querulam dilato munere causam.
Tum uero inuasit totum miseratio sensum
Nec placuit rursum mandati afferre periclum.
Amfibalo caput occuluit. tum teste remoto
50Subtraxit flexos paulatim ad membra lacertos,
Collectam excutiens acclini pectore uestem.
Nec patuit nudum uestito paupere corpus.
Tam propere exterior spoliatum texit amictus,
Vt uotum anticipans festini pauperis ipsum
55Ignarum facti faceret, quem munere laetum
Fecerat, occultus testi, manifestus egenti.
Dicite, qui spreti calcantes gaudia mundi
Abiecto uitam uoluistis quaerere censu:
Quis nudum proprio texit nudatus amictu?
60Quis, quod ferre alium doluit, non ipse refugit?
Quis miser esse uolens miserum miserando refecit?
Vicisti ueterum, Martine, exempla uirorum
Teque ipsum. mirandus eras tum paupere tecto,
Cum uel diuisae remaneret portio uestis.
65Cede tibi! antiquam geminasti hoc munere palmam.
Interea, quod moris erat, sollemnibus horam
Esse monet diaconus conuentu in plebis agendis.
Ille ait: "implenda est sancti doctrina prophetae.
Praecedat missam miseratio. gratior haec est
70Hostia. mandatum faciens prius obtege nudum".
Egressus paulum quaesito paupere rursum
Suggerit absentem nec largitione repertum.
"Prome age" sanctus ait "munus: non derit egenus".
Tum uestem octaua solidi uix parte coemptam
75Nodosis textam saetoso uellere filis
Ante pedes sancti stomachatus proicit ille.
Amoto paulum diacono pretiosa coartat
Congaudens propere tam uili tegmine membra.
Sic altare petens it multo comptior heros
80Hoc habitu, qualis regi post bella reuerso
Occurrit madidus sudore et puluere miles,
Pulchrior hoc titulis, quo membris turpior oris.
Nam speciem uirtutis opus praecedit, ut altae
Radicis robur foliorum tempora transit.
85Nec dubia hoc uotum mox coniectura probauit.
Nam dum sollemni cumulat pia dona rogatu
Prosequiturque sacris uota immortalia uerbis,
Offulsit rutilans claro de uertice flamma,
Splendorem capiti infundens, innoxia crini,
90Perspicuo sursum porrecta atque edita tractu,
Ignifluo liquidum perrumpens aera sulco.
Perge age continuo titulorum impulsa rotatu
Gloria, sic facili uirtutum concita cursu,
Vt penitus laxis currens in gaudia frenis
95Incipienda prius subeas quam clausa relinquas.
Quidam uir locuples Euanthius et, licet istis
Astrictus mundi per uincla tenacia curis,
Attamen illaesae fidei cordisque benigni,
Conseruans purum terreno a crimine sensum,
100Exesis penitus uehementi febre medullis
Concutiens crebro trepidantia uiscera flatu
Et singultanti rumpens suspiria pulsu,
Supplex arentis confuso murmure linguas
Et plectrum uocis siccati glute palati
105Impediens, fractis enisus saepe loquellis
Affectum signare suum, rogat ocius ad se
Aduentum sancti obtineat miseranda precantum
Ambitio, ac si quem stimulet uel cura doloris
Vel pietatis amor, quaerens fomenta salutis
110Hunc adeat solum: renouanda ad tempora uitae
Martini aspectum cunctas superare medellas.
Nec tardat iustum saltim dilatio uotum.
Credidit optatis diuino munere signis
Hanc satis esse fidem. mox et res ipsa probauit.
115Vixdum uel medii transcursa parte laboris
(Restabat pars magna uiae) praeuenit euntem
Gratia. praemisit speratae dona salutis
Praecedens tardos uirtus pernicior artus.
Occurrit ualidus medico. gratantur uterque
120Corpore sanato transfusam in corda salutem,
Dum fidei meritis crescat curatio carnis.
Ergo ut sublata est cunctarum causa morarum,
Confestim remeare uolens multa prece uictus
Praestitit unius spatia exorata diei.
125Sed breue quod fuerat spatio, uirtutibus amplum est:
Artum compensat non arta operatio tempus.
Nam puerum, quem forte malus letaliter ictu
Perculerat serpens, infectum felle ueneni,
Cum iam liuentes uirus distenderet artus,
130Atque ipsis etiam penitus uitalibus haustum
Serpentis furiale malum quasi morte peracta
Solueret inferno marcentia lumina somno,
Ipse herus, inflectens iusto pia dorsa labori,
Pertulit ad ueri uestigia sancta patroni,
135Non dubitans meritis per tot documenta probatis,
Quod praesens posset tactu depellere uirus,
Qui ueniens morbos solo terrore fugasset.
Nec mora contactum dextrae medicamine uulnus
Purgauit taetro frigentia membra ueneno:
140Et quacumque manus per corpus sancta cucurrit,
Mors fugit, sed uita redit. remeauit ad unum
Mox pestis collecta locum. tum uulnere solo
Stipauit iussum confestim erumpere uirus,
Et puer, intrepido firmans uestigia nisu,
145Gressibus impauidis domino gaudente cucurrit.
Hac diues mercedo redis, haec munera sumis,
Adiectae numerans felicia dona salutis.
Quod tempus uacuum uirtutibus aggere in ipso?
Quae uia non caelum petiit, licet hospita terris?
150Lustrabat caulas commissi pastor ouilis,
Quis pia rurestrem claudebat eclesia plebem,
Ne furum fortasse doli rabiesue luporum
Incautas pecudes raperent custode remoto.
Interea sociis paulum fortasse relictis
155Carpebat praegressus iter, qua publicus agger
Porrigit erectam per plana iacentia molem,
Vt uia constratis solidata atque edita saxis
Vergeret effusos in concaua subdita nimbos,
Et grauis in duro non sideret orbita calle,
160Mersaque ne luteum sorberet plaustra profundum,
Sed summae uix dorsa uiae uertigo rotarum
Raderet, haut ullo signans uestigia sulco,
Sed procul impacti tinnitu prodere ferri
Hoc Martinus iter paulum praegressus agebat,
165Cum subito ingenti properantem turbine redam
Obuius aspexit, tumidos quae forte uehebat
Militiae terrore uiros. non ordo furorem,
Non ratio insanam poterat componere mentem.
Ambitio, ebrietas, clamor, furor, ira, tumultus
170Miscebant uariis incondita pectora monstris,
Exanimesque inter mulas trepidosque magistros
Verbera caedentum resonabant, uerba clamantum.
Nec standi lex ulla inerat nec cura pericli
Tardabat celerem per plana, per ardua cursum.
175Talibus ergo uiris habitu diuersus et ore
Obuius occurrit sanctus. timuere uerendam
Iumenta aduersi faciem. cessere trementes
Aggere de medio mage sano pectore mulae,
Innexae implicitis trepidantia corpora loris:
180Vt quondam sanctae uetitum maledicere plebi
Lectio fert asinam dominum tempsisse profanum,
Elisam acclini pressantem corpore plantam.
Tum uero insano suffusi corda ueneno
Desiliunt. spes est uoti, data causa furendi:
185Ausi et sacrilegas in sanctum extendere dextras
Verberibusque pium certatim elidere corpus.
Insontem, solum, mitem, placidum, patientem
Irati, instabiles, multi, tumidi, furiosi
Obuia uerberibus prorsus nec uerba ferentem
190Impellunt, retinent, elidunt. ora madescunt
Sanguine, contusum rumpunt spiramina pectus,
Liuentes fracto nigrescunt gutture fauces,
Languentesque oculi solo de lumine Christi
Praesentes pensant tenebras. caligine noctis
195Deficit aspectus, sed spes in pectore lucet.
Talem igitur socii postquam aspexere magistrum,
Exanimis uiso pallescit turba patrono,
Extendens humiles ad sustentacula dextras
Blandaque sanguineis affigens oscula membris.
200Tum properant dirae loca tristia linquere caedis.
Subditus excepit uenerabile pondus asellus,
Assuetum uecturus onus. sed corpore flexo
Nutat semianimis acclinis sarcina membris
Et dubios casus iamiam lapsura minatur.
205Interea expleto satiati corda furore
Ad redam rediere uiri. pernicius inde
Praecipiti cogunt iumenta erumpere saltu,
Vt, quidquid fuerat funesta in caede morarum,
Confestim celeris pensarent turbine cursus.
210Verum haec frustra adhibent molimina. fixa rebellant
Imperio iumenta truci. riguere ligatae
Arbitrio domini statuarum in imagine mulae.
Tum uero insano peius calet ira tumultu.
Nil uoces, nil flagra ualent. contusa resultant
215Ilia. uicinas rapiunt ad uerbera siluas.
Saxa, sudes, fustes, stimulos, quod cuique repertum
Rimanti telum ira facit, consumit in ictus.
Nec tamen haec possunt neruos laxare rigentes
Aut fixos motare artus. frigentia credas
220Aera uel expressas saxis riguisse figuras.
Tandem consumpto penitus fractoque furore
Admisit sanum uecors dementia sensum,
Vt scirent nexas inter tot uerbera mulas
Iudicio torpere dei, causamque morarum
225Non sine diuino miseris contingere nutu.
Tum demum attoniti monstris positoque furore
Peccati memores quaerunt, quisnam ille uerendo
Corpore sacrilegos pulsantum exceperit ictus.
Ecce autem audito Martini nomino proni
230Accurrunt, laceros turpati puluere crines,
Rorantesque genas lacrimarum fonte rigantes
Innectunt humiles plantis felicibus ulnas,
Poscentes ueniam pariter culpamque fatentes.
Nec sane dilata diu est miseranda precantum
235Ambitio: exclusit longos clementia fletus
Et ueniae donum praeuenit uota rogantum.
Nec mora libertas abeundi reddita: uerbo
Laxauit celeri iussarum frena morarum.
Dicite quid uestri uelox euectio regis
240Efficiat tardante deo? conferte coruscas
Gemmarum radiis frontes et tegmina saetis
Hispida, uirtutum titulos pompasque iubentum.
Tum saltim edocti meritorum pondere sancti
Imperium uestro melius praeponite regi.
245Perge age continuo uirtutum stemmata tractu
Historiam pangendo refer, mea Musa, sacerdos,
Ingeniumque meum. tu cordis plectra uel oris
Auxilio continge tuo. uesana loquentes
Dementes rapiant furiosa ad pectora Musas:
250Nos Martinus agat. talis mutatio sensus
Grata mihi est, talem sitiunt mea uiscera fontem.
Castalias poscant lymphatica pectora lymphas:
Altera pocla decent homines Iordane renatos.
Rursus iter gressus uenerabile sanctus agebat,
255Carnutena iacent patulis qua moenia campis.
Ergo hic fecundi dum praeterit auia ruris,
Vicinum impleuit iusta admiratio uicum.
Innumeri passim coeunt, et sexus et aetas
Omnis adest. nudat uacuos cultoribus agros
260Gloria tanta uiri. minor est iam cura domorum.
Martinum uidisse sat est. hoc nomen et ipsi
Pro laudis titulo recte stupuere profani,
Et quamquam necdum fidei uirtute recepta
Ad famam tanti raptim affluxere magistri.
265Stipabat densum populis rurestribus agmen:
Texerat expositos iusta admiratio campos.
Quem fructum tantae segetis satione salutis
Commissis cupidus gauderes condere claustris,
Respiciens uacuos granorum pondere culmos!
270Cum subito exanimum nati complexa cadauer
Mater adest, pulsans cassos ad uiscera rictus
Et querulum immergens labris glacialibus uber,
Allegans, tremulas inter suspiria uoces
Pallentesque rigans lacrimarum flumine malas.
275Persensit mens plena deo uicina fauentis
Dona dei. purum uegetauit gratia sensum,
Fideret ut tantam diuina ad praemia plebem
Perspecta saltim domini uirtute uocandam.
Ergo ut defuncti funus miserabile nati
280Supplex imposuit mater felicibus ulnis,
Attacti motari artus, reserata patere
Lumina et infusam paulatim assuescere lucem,
Et plectrum umentis collidens lingua. palati
Faucibus expressam uerbis distinguere uocem:
285Brachiaque innexo gaudens suspendere collo
Martini amplexus neglecta matre poposcit.
Pande sinus patulos populis ditata receptis
Adiectamque tibi gaudens amplectere plebem,
Sponsa dei, totum rapiens ad uiscera mundum.
290Vos uero in miseris dudum faetentia bustis,
Idola, gaudendos tandem lugete triumphos.
Quas non corda tibi cedebant, sancte, docenti?
Quae feritas non mitis erat? cum semper in ipsis
Regibus oppositum contra tua uota rigorem
295Praeuia molliret domini clementia Christi.
Sed mage trux reliquis uitioque tumoris et irae
Terribilis solium Valentinianus agebat.
Quem cum saepe ducem supplex Martinus adiret,
Difficilem allegans duro sub principe causam,
300Tam iugi offensus rex ambitione precantis,
Ne saepe obstructas pulsaret questibus aures,
Arceri foribus sanctum iubet. ille repulsus
Deserit infensi penetralia turbida regis,
Malens aeterni pulsare ad limina Christi
305Atque illam penetrare aulam, quae regibus ipsis
Ius tribuit, certis concludens tempora metis,
Astringens ualidis licet ora rigentia frenis.
Ergo ad consuetum remeat mens tota rigorem,
Affligens tenuem defesso in corpore carnem,
310Exesam stimulans saetoso tegmine pellem,
Ieiunando diem ducens, uigilando tenebras,
Continuo et fletu conectens tempus utrumque.
Ac si quando breui cessissent lumina somno,
Nuda humus ad tenuem sat erat subiecta soporem,
315Donec maestitiam sancti miseratus alumni
Christus ad afflictum solacia misit amicum
Alloquio delata pio. nam lapsus ab alto
Angelus haec domini mandati uerba profatur:
"Perge age et obstructam penetres securus ad aulam.
320Nil septum est miserante deo. cui regia caeli
Oranti patuit, terrena haec claustra patebunt.
Nec mora diuini tanto sponsore fauoris
Certa fides. petit intrepidus penetranda tyranni
Limina. concessit tumidi custodia regis
325Armaque ad excubias dirarum obiecta minarum.
Quem postquam solio subito rex uidit ab alto,
Obstipuit uisu attonitus toruumque trementes
Aspexit minitans regali a sede ministros.
Interea ut spreto caperet solacia sancto,
330Comminus astantem nullo dignatus honore
Immotis pressit subiecta sedilia membris.
Ecce autem rapido crepitantis turbine flammae
Ignis atrox uindex diuino munere missus
Inuoluit solium regis partemque sedentis.
335Tum demum celeri linquens incendia saltu
Excussis fixit trepidus uestigia membris,
Extortum redhibere pio gratatus honorem
Et blando affectu causam remouere precandi,
Subdens praeceptis immitia pectora sanctis
340Et flectens dociles ad uerba iubentia mores.
Tunc et larga satis regali dona paratu
Ingessit. sed nil de mundi sumere censu
Mens opulenta deo uoluit, terrena relinquens
Praemia, at aeterni recondens munera Christi.
345Nunc quia plebeis uilissima carmina uerbis
Irrupere humili praecelsa palatia uersu,
Contiguo, ut Christus dederit, sermone loquemur
Subdita sanctorum meritis fastigia regum.
Postquam, ut transcursi signauit pagina libri,
350Maximus impositi purgauit crimina regni,
Iugibus officiis coeptum seruare fauorem
Prudenter studuit. nam sic arcessere sanctum
Gaudebat, cupiens diuini flumine uerbi
Irriguam potare fidem, de fonte beati
355Oris nectareum doctrinae haurire liquorem,
Discere sanctorum titulos et gesta piorum,
Quae decertantes sudarent proelia quaeue
Praemia uictores caperent, quae gloria iustos
Excipiat, quae poena reos, clementia patris
360Vt foueat, quantum afficiat sententia regis.
Talia quaerenti congaudens singula sanctus
Pandere et eiectis lumen reuocare tenebris.
At non inferior tanto regina marito
Deuotum obsequiis uincebat sedula regem.
365Pendens sanctifico semper narrantis ab ore
Et largo propter spargens uestigia fletu
Illius aequabat meritum, quae crine beato
Lota prius lacrimis domini uestigia tersit.
Verum haec parua putat, speciali accincta seorsum
370Affectu seruire parans, ut sola remotis
Instrueret mensas felix regina ministris.
Nec prius adiuncto contendens saepe marito
Destitit a precibus, quam sanctum cedere crebros
Continuans fletus iugi ambitione coegit.
375Apponit mensam, sellam locat, ingerit ultro
Lintea siccandis manibus lymphasque lauandis.
Et quas obsequio congaudens coxerat escas,
Ipsa in conspicuis properat deferre canistris.
Et quantum officio numquam defessa uacasset,
380Supplebat iugem standi uirtute laborem,
Pro tanti mercede operis uenerabile munus
Micarum fragmenta legens, quibus esca fidei
Esuriem sanctam tactu pretiosa repleret.
O felix, uirtute tua regalibus istas
385Anteferens gazas opibus, seruire beato
Malens quam toto penitus praecellere mundo,
Ad famulae nomen referens regnantis honorem.
Non tibi sidereis radiantia tempora gemmis
Mutauere animum rutilisque rigentia filis
390Serica contextoque aurum pretiosius ostro.
Aequasti merito tantae, regina, fidei
Illam, quae similis solii sublimis honore
Venit ab extremis Salomonem agnoscere terris,
Cordis opes profers uerbi sapientis amore,
395Auditu captans, docili quod mente retentes.
In se quod tenuit longe progressa petiuit.
Talis subiecti calcasti obstacula mundi,
Femina priscorum titulis aequata uirorum.
Nam saepe inuictos multo in certamine reges
400Sola iugum renuens funesta superbia uicit.
Recte igitur sancti donum speciale tulisti,
Vt tibi mollito paulum positoque rigore
Mitia siderei cordis secreta paterent.
Quam multos licet exiguo laxata sereno
405Frons pia clementer iussit considere fluctus
Quantas sedauit moderatior aura procellas
Et breuiter rutilans licet inter nubila sudum!
Quam tristes haec mensa reos, quae uincula soluit
Libertas permissa parum, quantasque catenas
410Discussit laxans proprium breuis hora rigorem!
Nam tempus, persona, locus sapientibus astant
Consiliis subitaque animum ratione gubernant.
Nec mihi feminei praetendas nomina sexus,
Inuide: non artus meritum, sed corda parabunt.
415Nec minor est natura homini, cum gratia par sit,
Nec distat merito fidei gens, sexus et aetas,
Vir mulier, seruus liber, peregrinus et heres.
Credentis meritum praestat, non gloria carnis.
Denique quid sexum hunc studio meruisse fideli
420Compererim, breuibus cupiens perstringere signis
Hoc quemcumque dabit Christus sermone retexam.
Dum progressus iter carpit uenerabile sanctus,
In noctem uergente die uicina petiuit
Tecta, et gaudentis susceptus culmine uici
425Expetiit properans sancti penetralia templi.
Atque hic, ut semper, benedicti liminis hospes
Permisit fessum paulum requiescere corpus,
Laxans exiguo marcentia lumina somno,
Vt renouata breui saltim modicoque sopore
430Sufficerent iugi tenuissima membra labori
Et ferrent uigilem per sustentacula mentem.
Verum ubi transegit tenebras e nocte refulgens
Lux, operum cunctis propere sollemniter actis
Rursus iter festinus agit. tum uero fidelis
435Turba puellarum, domino quas sancta sacrarat
Virginitas carne intactas et corde pudicas,
Ne festinantem caeli ad sublimia mentem
Ad terram premeret fragilis corruptio carnis,
Irrupit sanctae gaudens penetralia cellae,
440Hospitio benedicta pio, flatusque recentes
Haurit et infectas absorbet anhelitus auras.
Tunc humili obsequio solium doctoris adorant
Officioque oris raptim loca singula signant,
Quae tetigere pedes stantis, quae membra iacentis,
445Quae sancto benedicta cibo, quae pressa sedili
Vel quae prostratis orantis subdita membris.
Vt uero aspecto benedicti stramine lecti
Temptauere pio tepefactum corpore faenum,
Certat ad inuentam uiolenta modestia praedam,
450Dum partem sibi quaeque rapit, sinibusque repletis
Leuia densati compungunt pectora culmi
Atque arcent tenues stimulato a pectore uestes.
Quid non uera fides faciat? forte una cohortis
Virgineae nec corde minus quam corpore casta,
455Cum quendam miserum uiolento iure retentans
Cogeret in furias daemon prorumpere iussas,
Excutiens sanum captiuo a pectore sensum,
Auxilio confisa dei meritoque patroni
Particulam raptae sapienter prodiga praedae
460Faucibus innectit miseri colloque furentis
Suspendit pressum benedicto corpore faenum.
Nec mora et attactu confestim territus hostis
Arentes stipulas saeua ut incendia fugit,
Impar contactis Martini corpore culmis.
465Et tamen elisus totiens totiensque fugatus
Audes mutatis demens occurrere formis,
Expertum temptare uirum coramque uerendos
Ferre oculos, speciemque tegens monstrare furorem.
Nam pecudis dorso insidens furiisque petulcum
470Concutiens animal seseque in uiscera mergens
Naturam pecudis funesta excusserat ira.
Vel cum captiuae pressisti terga iuuencae,
Ferret ut impositum non solum corpore monstrum,
Explens infusum per membra obsessa furorem
475Atque ministerium bacchantis motibus aptans,
Sanguineum spargens concusso uertice rorem,
Leuia dum rubrae percurrunt tempora guttae
Igneaque iratam praecedunt cornua frontem,
Efflat et alternas uix creber anhelitus auras,
480Puluereamque ciet curuato poplite nubem
Et tenues sursum tremulus pes spargit harenas.
Nempe inter profugas passim bacchata cateruas
Mitis ad aspectum sancti sessore fugato
Astitit atque onere abiecto, sed mente recepta
485Agminibus sociis gaudens se bucula iunxit.
Desine nunc saltim gregibus te mergere Christi,
Postquam nec pecudum sanctus tibi iura reliquit.
Cedimus: exsuperat trepidantia uerba loquentis
Gloria uirtutum, claris magis edita factis,
490Quam linguae prodenda sonis. obscura poetae
In lucem fando expediant: nos lumine laudis
Vincimur et tanto oppressi splendore latemus.
Atque utinam nostram paulum rarescere noctem
Gloria tam clari faciat contacta patroni,
495Ne lucem historiae tenebroso corde tegamus
Et titulum laudis minuant peccata loquentis.
Quod cor non placidum sancto, quaeue ira rebellis,
Quae feritas non mitis erat? sensere Molossi
Imperium, cum uenatu transcursa patentum
500Aequora camporum quateret lasciua iuuentus,
Corripiens celeri uel prona uel ardua saltu.
Cornipedes properi multo sudore madebant
Et patulis tenues efflabant naribus auras.
Vngula terrifico resonabat concita pulsu,
505Linquens pulueream cita post uestigia nubem.
Nec sat erat uolucrum tam uelox cursus equorum.
Pendula sic pronas aequabant pectora frontes,
Vt mora cornipedum tardaret uota sedentum,
Vectorum et cursum transiret motus agentum.
510Certabant alacres uentos aequare Molossi,
Vincendi et studio spectantum explere furorem,
Pendentesque procul reserato gutture linguas
Flatibus alternis tremulus quatiebat hiatus.
Hic tantus labor, hic sumptus quo, pro dolor, exit?
515Quis fructus quaeue utilitas, prensare fugaces
Bestiolas leporumque fuga gaudere pauentum?
Tempsisti talem prudens, Martine, furorem,
Insontis tristem casum miseratus, hiantum
Ora canum et trepidos faciens torpescere gressus.
520Iam si contiguum laxasset forte rigorem,
Quo sale uerborum sociorum absoluere curas
Attentasque aures paulum refouere solebat,
Cum grauitate catus, cum religione facetus,
Virtutem cordis respergens flore leporis.
525Pellicia cernens obtectum ueste subulcum
"En" ait "alter Adam! talis uelauit amictus
Nudati obuoluens algentia membra parentis
Atque nouo praestans solacia parua pudori,
Cum post tartarei uirus letale ueneni
530Lubrica deceptum persensit sibila corpus.
At nos exutos penitus penitusque sepultos
Peccato ueteri rursum noua gratia uelet".
Idem detractis detonso uellere lanis
Arridens aspexit ouem. tum protinus inde
535Ordine de facti sumens exempla docendi:
"Cernite mandatum uilem complesse bidentem.
Vestibus e geminis poscenti tradidit unam,
Succrescente alia nolens retinere priorem.
At quam nos brutae pecudi cessisse pudendum est,
540Si mage munifico uincat nos prodiga censu".
At parte ex alia pratorum dorsa patebant
Dissimili distincta situ. pars una uoraces
Pertulerat suffossa sues uiridemque colorem
Perdiderant glaebis nigrantia dorsa supinis.
545Ast aliam arroso detonsam caespite tristi
Nudarant armenta fame proneque uorantum
Ora boum abstulerant laetae telluris amictum,
Roscida dum patulo carpuntur gramina morsu
Curuatae ad fauces attracta aspredine linguae,
550Praeuia quae teneras allambens colligit herbas,
Vt densata auidi succisant pabula dentes.
Nec minus impresso protriuerat ungula cornu
Elidens crebro uiridantia germina pulsu.
Partem aliam illaesi uernantem caespite campi
555Ornabat uario comens natura decore.
Vndabant tenui uiridantia gramina flatu
Impulsasque leuis motabat spiritus herbas.
Insuper innumeri per plana iacentia flores
Distincta insertis pingebant aequora gemmis.
560Hos roseo inficiens tingebat purpura fuco,
Ast alii niueo insignes candore nitebant,
Inter quos croceis distinguens gramina signis
Aurea flauorum rutilabat gratia florum.
Curuant purpureae gemmantia germina guttae
565Flectebantque herbas umentis sucina roris.
Blandus odor, gratum certans aequare colorem,
Permiscens paribus concordia gaudia formis,
Pascebat specie uisum, spiramine nares.
Praebebant rarae pergrata umbracula frondes
570Caerulaque implexis nutabant brachia ramis.
Certabant tectae foliis uernare uolucres,
Musica dulcisonis moderantes sibila linguis.
Purus uicinas pascebat riuulus herbas
Graminaque allapso stringens umore fouebat.
575Perspicui subter uisu penetrante lapilli
Crispabant uitreas per blanda obstacula lymphas,
Nec poterat mersum ex oculis auferre decorem
Peruia luminibus species et gurgite tecta.
Quid rudibus conor formas signare loquellis?
580Expromi haec uerbis nequeunt, quae munere Christi
Effigians melius naturae gratia pinxit.
Hanc igitur speciem distinctam dispare forma
Aspiciens Martinus ait: "conferte parumper
Depasti, effossi, illaesi loca singula prati
585Scortorum sceleri uel iusto foedere nuptis
Coniugibus uel uirginibus, quae corpora Christo
Sancta uouent rosei gemmis ornata pudoris.
Vt suffosso illic species non permanet agro,
Oblita sic uitiis Christi non fulget imago.
590Vt radix hic salua manet, sed gramine secto,
Sic nuptis est tuta fides sine flore pudoris.
Vt color atque nitor florenti ridet in agro,
Gloria sic purae fulgebit lucida carnis".
Talia perspicui dantem documenta uigoris,
595Attenti et semper diuina ad praemia cordis
Quidam adiit monachus, neglecta hoc nomen adeptus
Militia, qui post lituos et classica belli
Maluerat ueri signis se dedere regis,
Magna crucis sanctae melius uexilla secutus.
600Quin et consortem thalami ad collegia uitae
Alliciens sociam sanctis praeceperat esse
Virginibus, thalami uel carnis iura remittens.
Verum ubi lasciuum rursum rediuiua uoluptas
Occepit stimulare animum penitusque medullis
605Indere contempti mortalia gaudia saecli,
Vix praelibatum cupiens laxare rigorem
Rursus in amplexus nuptorum et uota recurrens
Post monachi titulos nomen renouare mariti,
Quin et doctorem crebro pulsare tumultu
610Aggreditur, tales precibus miscendo querellas:
"Si mihi coniugii Christus solacia praestat,
Dignatus thalamis diuersum annectere sexum,
Quis rapiet mihi dona dei? quis iure nouello
Audebit priscam domini conuellere legem?"
615Talia praecipiti frangentem murmura sensu
Mitius aggreditur sancti medicina patroni:
Dic age, praeteritae recolis si tempora uitae,
An collata acie saeuo conflixeris hosti.
Quod quia percrebro factum reminisceris, idem
620Respice, num lituos inter uel classica belli
Pilaque terrificis pugnantum intenta lacertis
Destrictosque enses, accepto et turgida flatu
Serica serpentum spiras imitata uel iras
Bellica femineus turpauerit agmina sexus.
625Quis scutis ad pensa locus, quis ad arma puellis?
Leuia num decuit respersio pulueris ora?
Quodsi terrenis non sunt haec congrua castris,
Quidquam ut femineum deceat uexilla uirorum,
Num tibi contiguo bellum sudore gerenti
630Non mage turpis erit spreti permixtio sexus?
Tempore desidiae talem lasciua uoluptas
Inueniat ridenda chorum. cum uero uiriles
In campos properant acies ferrataque lucent
Agmina, femineas defendant moenia turbas,
635Diffisaeque armis studeant se cludere portis.
Qui uero ad bellum properat, solacia temnat".
Talibus effrenae sanauit uulnera mentis
Compositoque dedit rursum noua gaudia cordi
Pugnacemque uirum cum pace ad bella remisit.
640Iam uero hoc quisnam digne percurrere possit,
Tam docilem ornarit patientia quanta leporem?
Forte inter sanctas et corde et carne puellas,
Perpetui semper pretiosas flore pudoris,
Innuba quas domino sociarat dedita Christo
645Virginitas nexu mentis, non foedere carnis,
Virtutum quaedam studio praecesserat omnes,
Hoc speciale decus titulis addendo pudoris,
Quod semel ex oculis cunctorum amota uirorum
Seruabat coeptum constanti corde rigorem,
650Nec leuis instabili nutabat femina sensu,
Vincens ingenitum uirtutis pondere sexum
Et praegressorum uix rara exempla uirorum.
Huius propositi iusta admiratio sanctum
Perpulit, ut talem recte ueneratus adiret
655Illectus tanto uirtutum flore puellam.
Verum ita constanti defixa in pectore mansit
Iam domino deuota fides, ut claustra pudoris
Saepta uiris, clarae titulos seruantia palmae,
Nec tanti posset meritum reserare patroni.
660Nec tamen erubuit uotiuam ferre repulsam
Proposito gauisa fides, sed cuncta benignus,
Quae spem contulerant, proprium numerauit honorem,
Plus lucra attendens animae quam gaudia carnis.
Quam tibi, quam sancto rapies de pectore partem,
665Ambitio, insani uentis afflata tumoris?
Iam penitus prostrata iace. nil Christus habere
Cum uitiis commune potest. qui laude tumescunt,
Extolli semet cupiunt. satis approbat ille,
Qui latuisse cupit, mundi et fastigia temnit,
670Quam soli domino tribuat quem uitat honorem.
Sed qui laudato malles uilescere Christo,
Hoc quoque iudicium titulis addendo beatis,
Quam uitando fugis laudem, uitando mereris.