Ipsa queritur.
Ruri quidem iaceo, cum sit mihi nomen ab urbe;
nec titulus nec sunt nomina vera mihi.
Poena mihi est tumulus, poena est rurale sepulcrum,
quaeque quies aliis, est mihi supplicium.
5 Pro viola porrum, prò ture atque Arabe costo
cepa datur, cepis obsita semper humus;
meque sues meque et verres vexantque capellae,
inquinat et tumulos ingluviosus anas.
In primis me turbat anus, quae carmine longo
io evocat et manes, evocat atque Erebum.
Vos alio cineres, alio traducite nostros,
quaeque Urbana fui, rustica ne iaceam.