Quis sibi, quis tumulum vivus parat? Anne sepulcro,
mortem dum metuit, dum cita fata, cavet?
Franciscus tumulum statuit Pudericus et ipsis
consulit exsequiis et sibi busta parat;
nec mortem timet aut mortis mala, sed quod honorem
deberi hunc cineri funeribusque putat.
Nani mortem vitae pretium finemque laborum
iudicat et vitae posterioris iter:
sunt testes vitae tumuli finemque fatentur
, esse quidem alterius, principium alterius.
Nunc urbem colit et Musas; post dona sepulcri
Elysiumque colet Pieriasque domos.