CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

De tumulis — IX Tumulus Venerillae puellae a Pontano adamatae.

latín

Ipsa loquitur.

Hos tumulos ne temne, precor, ne temne, viator:

sic tua contingant gaudia, siquid amas;
da requiem et cineri: virgo iacet, buie sua quondam
regna ferus cessit matre volente puer.
5 Spirabat veneres oculis, afflabat amores
ore, sinu charites, blanditiasque genis;
contulerat studium formae nihil, et tamen illi
saepe coraam finxit pinxit et ora Venus;
consuluit speculum numquam: Cytherea negarat,
io ne flammam e facie duceret ipsa sua;
risisset: blandi passim comitantur amores,
ridebat fuso gratia et ipsa sinu.
Hanc iuvenes arsere, senes cupiere, puellae
optavere marem; qiw videt, ille perit.

Persephone invidit vellitque a vertice crinern :
illa cadit, cecidit forma decorque simul.
Ipse Amor, ipsa Venus misero incubuere feretro,
planxerunt Charites pectora nuda manu.
Ut spolia eflìgiemque videt Plutonia coniunx,
poenitet, et specie vincitur invidia.
Fannia dieta fuit vati, Venerilla puellis.
Quisquis amas, tumulo serta rosamque dato.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De tumulis — IX Tumulus Turpiliae puellae.De tumulis — L Tumulus aviculae Liguris. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
De tumulis — IX Tumulus Venerillae puellae a Pontano adamatae.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-tumulis-ix-tumulus-venerillae-puellae-a-ponta--iovianus-pontanus-23ee14
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «De tumulis — IX Tumulus Venerillae puellae a Pontano adamatae.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-tumulis-ix-tumulus-venerillae-puellae-a-ponta--iovianus-pontanus-23ee14.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.