CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sancto Gregorio et affinibus ejus.

latín

135.0773|
135.0773B| Inclyta Gregorii subeunt hinc culmina, caulis
Excubiisque gregis custos qui pervigil instans,
Actis atque orsis agit ad coelestia pastos.
A puero justus, renitens, et sanguine clarus:
Approbat hoc atavus Felix, amitaequae beatae
Tarsilla, Emiliana soror, quae, mente dicatae,
Augmentis crevere piis in amore Tonantis,
135.0773C| Corpore dum terris degentes, pectora coelis
Intulerant; titulo quarum Tarsilla priore,
Quae comebat iter, Felice vocante, superna
Luce domum rutilam prior accipit; arbiter orbis
Visere migrantem quam non contemnit Iesus,
Quem solum haec capiens astantes cedere mandat,
Hunc super astra sequens, vincimina terrea transit.
Nectareus testatur odor venisse piarum
Latorem dapium paradisi munere plenum,
Qui digni fragrantem operis spargebat odorem;
Acta caro ipsa notat cubitis, genibusque retectis.
Luminis haud longum invitans ad festa sororem,
Terrenas removet curas, consortia spondet,
Laetos inque choros, coelique in gaudia ducit.
135.0773D| Stenima nepos generis decoravit moribus almis,
Extulit ingeniis, studiis excudit opimis.
Gregorium juvenem materna legumina alebant,
Nec mollita focis, modo sparsa liquentibus undis.
Quemque Charaxantem coeles simulatus egentem
Naufragio pressum, aggreditur, suffragia poscens,
Cui postquam loculis ter sena numismata pendit,
Instanti et precibus sibi multa perisse querenti,
Scutellam matris, gerulamque leguminis addit;
Post, dum pauperibus bis sex obsonia ferri
Praecipit applicitis, cernit superare sedentes,
Mandati numerum nequit aspectare minister,
Qui superest jussis convivam cernere solus
Gregorius valet, hunc variis varia ora sub horis
Mutantem, reliquis quem ducit in abdita missis;
135.0774B| Personam nomenque rogat; negat ille notare
Nominis indicium, prodens id premere mirum
Se eductum fore naufragio cui munera vasis
Contulerit, sibi legarat quod Silvia mater,
Idque habeat certum sedes se regmina Petri
Sumpturum, sic dispositum moderamine summo
135.0774C| Coelicolam quoque se pandit, perhibetque pavorem
Attoniti, memorans ejus se ad munia missum
Custodem, atque precum gerulum super astra suarum.
Lubrica sic mundi transcendens gaudia summis
Attollit mentem radiis, sola temnere promptus,
Solum ardere Deum, meritis acquirere coelum,
Utque patet sibi missarum percensio rerum,
Notificat quid mente gerat, quaecunque latebant
Corde aperit; quae vana tenet pietate remittit,
Cultibus atque sacris subicit, largitur egenis,
Ipseque factus egens Christum sectatur egenum;
Militiaeque locans apto coeli ordine turmas,
Disponit, fovet, exercet, moderatur, adornat;
Inter et exertos exertus vibrat agonem,
Tegmine nam trabeae posito gemmisque coruscis,
135.0774D| Paupere squalentes habitu non horret amictus;
Pauperibus Christi quin pauper et ipse ministrat:
Virtutum locuples, sapientia cui prior auro,
Culmina virtutum lapidum potiora nitore,
Gratia coelestis census, habitusque decore;
Omnia cui terrena jacent, coelestia mente
Sola nitent; inter quae lumine carnea tranans
Versatur, metam affectans, et praemia quaerens,
Nil terrenum aptans, nil jam carnale requirens,
Nil vel habens vel habere sinens sua septa colentes;
Unde nec immunis proprii si forte repertus
Quis servator abit, docet id paradigmate Justus
Injuste custos oneris malecautus avari.
Aurea cui peperit nec magna pecunia mulctam
Torseruntque inter medicamina trusa venena.
135.0775A| Quem pater austero medicum medicamine curans,
Corpora curantis mentem per tormina sanat;
Dumque in morte ferit, plures a morte reducit,
Dum de morte levat munus vitale resignat.
Nec Dominus tantam patitur latuisse medelam,
Germanoque aperit functus solumina vivo.
Sed nec dissimilem cui terna numismata frater
Contulerat sentit mulctam, auxiliique levamen,
Patre monasterii qui proditus ore ligatur
Gregorii raptus, nec adhuc vincimine liber,
Cernitur, abbati promens se carcere clausum,
Dum patris ore data est oratio fusa sepulcro.
His reliqui aptantur, cuncto quoque fasce levantur;
Legitimoque simul bellum pater agmine tractat,
Et multos ad regna poli, superasque coronas
135.0775B| Delegat; quorum quidam ventura prophetant,
Ante obitumque sciunt quo sumant ordine palmas.
Aspicit haec certoque refert Gerontius ore;
Accipiunt quidam peccamina missa vocati,
Securique migrant; probat hoc Antonius actu,
Hoc Merulus lacrymis, precibusque assuetus uterque,
Florea quem coelis capiti delapsa corona,
Jucundum tutumque agit ad coelestia regna.
Visibus et testis fragrantia mira sepulcri
Solatur juvenis pressus languore Joannes,
Erigitur, jussusque ad fata propinqua parari
Coenatur, memor est jussi, geminoque sub anno
Praeparat egressum, accitusque it certus ab urna.
Egregius Pater hortatu votisque laborat,
135.0775C| Lucra sui cumulare gregis, juvat aptio summa
Velle parans, ac posse ferens, cogensque rebelles.
Sensit Theodorus haec dona, manumque trahentem,
Immitis puer irrisor, captorque piorum,
Accipit et subitam sorbente dracone salutem,
Faucibus exemptus renuens prohibensque chelydri,
Quem pia vota fugant, mentemque, et pectora mutant
Inque dei cultu statuunt et ad aethera mittunt.
Fructibus his pollens ductor bonus atque citatim
Regmine pennarum visus hoc scandere coelum:
Fune ministerii trahitur, levita levatur,
Verbis et officio dignum capit aula ministrum,
Ecclesiae patrisque dati responsa ferentem,
Sectantur fratres quos contubernia grata
135.0775D| Dependit, maris errores quo littore vitet
Turbine mundano tutus coelestia flagret.
Quorum Maximianus ubi redit alma revisens
Septa sibi legata fide ac virtute probatae
Mentis, et egregii tutelae addicta magistri,
Adria terrores saevasque insurgit in iras,
Flaminibusque feras furibundis excitat undas,
Aequoreque elato funus crudele minatur:
Rectori amisso pereunt moderamina clavo,
Agmini flabrifero ruit acta in fluctibus arbos,
Velaque mixta vadis undas opulenta sequuntur,
Puppis et omne latus victa compage solutum
Admittit celerem rimis rapientibus hostem,
Gurgite jam summa tabularum immergive plenum
Fert mare vas, ferturque mari dorso aequoris aequum;
135.0776A| Proxima mors non corda quatit, quin proripit instans;
Nil nisi supremum cernunt, summae oscula pacis
Mutua dant, pia dona viae solatia sumunt,
Committuntque animas qui corpora morte coarctat
Flectitur omnipotens trepidis clementia rebus,
Pro miro servare modo discrimine censens,
Quorum adiens stupido tremefecit corda pavore,
Sic plena octo natat lympharum hominumque diebus
Cymba, Deo peragens proprium modo remige cursum;
Incolumes nono, dum Cotronense receptat
Gregorii littus socios, quos Maximianus,
Ut lintrem egressus sequitur, petit illa profundum;
Jam non ferre valens hominum sine pondere fluctus,
135.0776B| Gregorii meritis homines quae vexit et undas.
Maximiani haec ille tamen delegat honori,
Propria dum vitans fratrum praeconia pangit,
Queis aliisque pio Christi sub amore rogatus
Enodat, retegitque viri mysteria clausa
Sermonum invicti, per praelia mille probati,
Discutit enucleansque aenigmata diva revelat,
Sacramenta aperit, secreta patentia reddit,
Syrmateque eximio per plura volumina condit.
Tunc quoque surgentem ventura in lumina pestem
Atterit, et veri jaculis fando obruit, atque
Oppressam penitus prima sub origine mergit;
Sicque triumphator repetens feliciter urbem,
Clade laborantem, recreat solaminis orbam,
Pastor et eligitur, pastore per anxia rapto.
135.0776C| Dum refugit simplex, indignum culmine tanto
Se censens, apicemque humilis non pondera vitans
Sceptrigerumque petens tentat se fasce resolvi,
Numine percipitur supero, vacuantur inanes,
Irrita vota preces, populi acta feruntur in aulam;
Laetificant regem grati sub honore patroni,
Legatique hilares gratantia jussa reportant.
Principis annisu, clero, populoque petente,
Lectus ad excelsum Christo moderante cacumen,
Commoda quae plebi, quae sint sibi congrua tractat,
Dansque laboranti verbi solamina vulgo
Culminis exilium, atque fugam meditatur honoris;
At servat clausas vigilum custodia portas,
Nec latet urbicolas humilis quid defuga volvat;
135.0776D| Attamen excubiis cunctis vigilantior ille
Per medios fugit ignaros, luditque videntes,
Cratera septus latebramque recedit adeptus,
Et manet abstrusus, donec jejunia plebis
Votaque Romulidum coelis nova signa merentur,
Nam ductrix quondam populi peropaca columna
Astris irradians, perfundit luce columnam
Ecclesiae, populique ducem depromit apertis
Illustrans radiis; cives visuntur adire,
Atque redire poli tractus per lumina clari.
Cernitur id soli dignus qui forte repertus
Incola sylvarum, turbae mundoque remotus,
Quique Dei tectum notat hoc pro tegmine templum.
His tandem profugus signis, ac lumine notus
Aethereo capitur, tractusque ad limina Petri
135.0777A| Ducitur, indutusque pio decoratur amictu,
Evehitur sacris, divaeque admittitur arae,
Sancto insignitur superi charismate doni,
Quoque redundabat perfusus flamine summo,
Praesul apostolicae praefertur honore cathedrae.
Fascibus et dignus digne sibi credita tractat,
Dumque reprensus ut indigne tam digna refutans
Culpatur deses quasi Ravennate Joanne,
Apta rependit, opus condens pastoribus aptum
Ecclesiae, panditque decens ut vivere rector,
Atque docere habeat, sese servare, suosque,
Quam caute, quam discrete, quam degat honeste.
Inde nec absistit monitis, scriptisque docere,
Appositos ac sepositos vocat ore manuque,
Exemplo, verboque polorum ad culmina ductans,
135.0777B| Coelica disponens per subdita lumina corda,
Enodatque latens thecis celantibus aurum,
Virtutes notat indiciis, vitaque priorum
Pandit, et exercens armat decoratque catervas,
Flamine sumpta pio divo repletus ab ore
Pabula dat gregibus. Testatur scriba minister,
Dictorum exceptor, retegens livore coactus
Obtrectatorum, quae visa arcana probarit
Scripta Petrus, supero afflatu, ne fusa crementur,
Morte secutura, juvans se pandere visa,
Quique fidem faciens secreta ut detegit, efflat:
Post patris haec obitum, vetitus vivente, revelans
Ut nive candidior capiti residere columba
Transpuncto monstrata styli terebramine velo
Mystica coelorum dum colligit organa praeco,
135.0777C| Ore trahens superi divina aenigmata rostri,
Oromatum reserat queis Esechielis operta.
Non illum marcor, non febribus insitus ardor,
Viscera vel concisa dolor, seu gressibus haerens,
Sollicitudo urbis, charorum cura clientum
Haud revocat coeptis, et corda et corpora curat,
Fata inopis horrore famis periisse putati
Flexit, ut exstinctum propria quem caede necasset:
Undique collectis et quo succurrere possit,
Quinquaginta libris quondam frumenta paravit.
Omni poscenti tribuebat; amore tenebat
Nil detentus opum, probat id heremita nutritor
Muricipis, comite hoc contentus, et omnia mundi
Caetera despiciens, sortem praenosse precatus,
Mercedis, cum Gregorio, cui gloria consors
135.0777D| Eligitur, nec magna putans qui prospera saecli
Tempserat, esse parem mundi splendore cluenti
Accipit hunc gazae melius tractare talenta
Nec sibi quin aliis tutari commoda vitae
Quam solatricem sibi se defendere cattam
Qui grates referens promissa implerier orat,
Et cum Gregorio lucis sibi domata ferri.
Nec modo praesentes, procul hic quin nutrit egentes,
Monticolis notum Sinai quod rupe remotis,
Oceano quoque divisis toto orbe Britannis.
Anglorum dum mente capit gens pabula coeli,
Quae conspecta foro texatur congrua regno,
Avellenda umbris, sacrandaque lumine lucis,
Educenda ira, pietate vocanda superna,
135.0778A| Atque Dei laudes cantu depromere digna,
Tendere quo gressum doctor verbique minister
Approperat fieri, populo retrahente moratus,
Stare loco nolens discit saliente locusta
Ast ubi posse referre pium fert infula votis,
Almificos legat colere haec inculta colonos,
Expurgare feris, ditanda novalia spinis,
Cordis arare solum percultae vomere linguae,
Rura replere sati cumulando semine verbi.
Ipse quod emittit, pluresque referre maniplos
Ut valeat, studet hortatu, precibusque laborat,
Muneribusque juvat, miracula plura parentur
Legatis praestat, gentem cum principe salvat,
Unius atque parum regni curasse salutem;
Insuper augentur populi regesque propinqui;
135.0778B| Barbara corda feras discunt deponere mentes;
Barbaraque ora Dei certant depromere laudes;
Sternitur Oceani pia sub vestigia fastus;
Indomiti ferro, miti sermone domantur;
Bellis intrepidi, metuunt per verba ligari;
Terrea despiciunt, coelestia mentibus ardent:
Hujus quae meritis clarescunt praestita Patris
Qui merito genti sancitur Apostolus illi.
Insuper et pueros ejusdem gentis abactos
Externis pretio redimens regionibus aptat
Aetherei lotos fidei, superoque decori.
Sardiniae quoque ruricolis errore vetusto
Dum volet involvi, pigra praesulis increpat ora,
Quod votis cessisse probans pia munera lucis.
Proinde Hebraeis rapiens ad coelica donis
135.0778C| Ornatuque animae decorans et vestibus ornans
Insuper et pueris heresis quos dira fovebat
Patris sollicitam satagit praetendere curam.
Sentit et Hesperiae rectoris tegmina tellus,
Ereptasque urbes recipit Romana potestas.
Laudibus hinc laudes cumulans centonis et instar
Carmina comprendens divina volumina cogit
Sacrorum, atque preces cumulans quo sacra gerantur
Insinuat voto, ridentes mystica vultus
Perculit, atque oculis mysteria sanguine pandit
Rubea, carnalique refert sacra carnea cordi,
Triticeamque docet mutari in carne farinam,
Ac ligno cretum converti in sanguine vinum;
Haec carnis promens oculis ubi pectora firmat,
135.0778D| In priscam reparat divina litamina formam;
Nec minus egregie pallarum prodita pannis:
Sanguine quos sacro secreto ac robore supplet,
Muneris et summi dono delegat opimo,
Ossea sanctorum poscentis pignora missis,
Quos temere inspectos nimis indigneque retectos
Ac nihili ductos patienti mente retrectat,
Atque preces geminans arcana stupenda revelat,
Dumque secat ferro, miri dat fluxa cruoris.
Legatos stupidat, sternitque ad vota fideles,
Et prius erectos tribuit benedicere pronos
Ac laudare Deum tam diva insignia dantem.
Instruit hoc sacris inter libamina pallas
Aris applicitas Christi qui nomine fusus
135.0779A| Sic tecta sanctum virtute bibisse cruorem;
Hosque aliosque replens fidei splendore videntes,
Certa rependit item signans jam munera certis.
Quae dum gestantes Domino magnalia fantur,
Gaudia dant, desideriis qui dona verenti
Dona capit, comit, veneratur, adornat amore,
Magnaque ad haec Christi miracula dantur honore.
His pollens opibus humiles Pater almus alebat
Exemplis, monitis, virtutibus, atque superba
Ore terens Domino substernere corda parabat.
Experti sensere magi quibus urere visum
Magnifici sessoris equum Phlegetonte, subustis
Flagitii stimulis, lumen quos luminis actu
Deserit obstructos, proprioque furore petuntur
Salvo Patris equo, prudens quos censor abacta
135.0779B| Menti pernicie reddit, sed furva manere
Praecipit aeternum, tenebras ne luce potiti
Assuetas repetant, puro quoque fonte piatis
Decernit geminum pietatis munere victum.
Mos equidem fuerat papae menti insitus almae
Frangere crudeles, tutari prona sequentes
Dicta probat, probat elatus feritate tyrannus
Ruricolas ac rura terens quae forte reperta
Primati subjecta Petri, monitusque beati
Legatosque Patris spernens popularier urbem;
Currebat cui pastor oves tutamine servans,
Occurrit terrore premens: affamine sternit;
Accipit ille pio divum sermone vigorem,
135.0780A| Menteque mutatus veniam mox subditus orat,
Subjectumque vovet famulum, sentitque benignum
Melliflua bonitate Patrem, spatiumque meretur
Tutoris precibus languore sub ultima versus,
Ad vitam viresque redit, vitaeque tuendae
Consilium suasit meliorque in caetera vivit.
Nec modo praesentes tanta pietate fruuntur;
Tartareas longo tortus quin tempore in umbras
Insolitam Trajanus opem, mirabile dictu!
Gentili capit inflexi probitate patroni,
Quem votis redimit, lacrymarum flumine tingit,
Susceptasque preces discit, non talia deinde
Praesumat visis superis et fatibus audit.
Inclyta apostolicae concinnans munera thecae
Attollit, sacris delegat, cultibus ornat,
135.0780B| Exturbans hereses harum loca crimine purgat,
Idque triumphantem gaudet vidisse Suburra.
Cujus nec tacitus templum occultusque relinquit
Spiritus egrediens irrumpente agmina porco,
Increpitant strepitus magno concussa fragore;
Moenia percurrens invitus deserit hostis.
Victoris sub honore polo velamine nubis
Admisso tegitur vernans divinius altar,
Nectaris Ecclesiam implet odor, vestigia terror
Arcet, et emisso resplendent coelitus igne
Lampades insignique iterantur lumina flamma,
Restinctaeque faces repetita luce coruscant.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sancto Cornelio papa et Cypriano martyre sociisque ipsorum.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sancto Herculio Hilarino et sociis. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sancto Gregorio et affinibus ejus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-9e5426
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XIV. De sancto Gregorio et affinibus ejus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-9e5426.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.