CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput II. De sancta Eugenia.

latín

135.0675|
135.0675C| Carbasa nunc zephiris inflantibus, arva Syenes
Visere Pellaeumque juvat contingere littus,
Mox rapido Ausoniae repetamus ut edita cursu:
Accipimus siquidem hoc aestu praesigne tulisse
Martyrii decus Eugeniam, quam patre Philippo
135.0675D| Urbis Alexandri praefecto arvique Canopi
Aeneadum ex apice procerum dat Claudia mater.
Quîs splendore nitens haec moribus altior esse
Deligit excellens casto pietatis honore,
Quae pagana licet vi casti numinis, alta
Consule, vincla Proci geniti virtute perhorret,
Dum sophicis ardens curis percurrere quaeque
Certat honore animi conscendere in edita Pauli,
Quae tanto fervore capit jam mente beata,
135.0676C| Ut summo regis flammescat amore superni:
At Christi quia reppulerat pater urbe clientes,
Cum castis sociis castisque sodalibus, altum
Alta sequens rimatur iter, Proto atque Hyacintho,
Ardua quo valeat montis tam scandere celsi.
135.0676D| Mente polo illapsa patrem petit arva videre,
Praedia collustrare sinat, jocundior isto
Intuitu ut redeat menso regionis amoeno.
Cedit ad haec genitor, comitesque haerere fideles
Injungit, dominam salvo ductare pudore,
Quae, Pauli instrumenta legens dum fertur in agros,
Christicolas melicis modulantes vocibus audit
Psalmigraphi laudes: « Omnes dî daemones Ethnon.
At Dominus coelos septemplicis edidit orbis. »
135.0677A| Curriculum illa jubet consistere, clamque sodales
Conveniens: « Sophico constat vos dogmate claros,
Sudatisque hominum mecum permulta studendo
Digna, indigna dolis astuque reperta catorum,
Scrupea Aristotelis docti versuta sophistae,
Sectam Epicuraeam, miri figmenta Platonis,
Socraticos monitus et Stoica quid legat ora,
Quod sparsere sophi, quod cantavere poetae,
Pellitur hac odo Christi qua concio gaudet.
Accipimus nihil esse deos, simul omnia vana
Numina responsis sanctorum addiscimus aptis:
Divinis igitur credendum et vera tenenda,
Ni magis oblectat mentes per falsa perire.
At sapiens sapienter agat decet, impia sanctis
Segreget, utilibus properet secernere inepta
135.0677B| Justitiae summam subeat quo tramite quaerat. »
Dum serit haec sociis rationis in arva, parantur
Corda trium celsam ire viam, parit innuba casti
Consilium voti: pariter petere alma beati
Tecta Heleni cujus praestantia facta nitebant,
Restituit visum caecis et daemone captis
Sobria corda, adhibens medicamina plura gravatis.
Hunc quia sacra Dei meditantem invisere nulli,
Sancti aut septa senis licitum penetrare puellae,
Robustos animos habitu insignire virili
Virgo legit, vacua ignaris lectica vehatur,
Ut reliquis dominam fide comitentur alumni.
At reparatur honos, arguta incepta geruntur:
Tres caute socii mundana pericula tranant;
Praesul adest laudes cinctus reboante caterva;
135.0677C| Fit via vecta piis, sanctorum iter omne paratur;
Suscipiunt juvenes divina oracula laeti,
Auspiciumque viae rogitant de praesule plebem,
Ascipiuntque tropaea viri qui parvulus olim
Immuni vectare sinu consueverit ignem
Cereamque magum flammis exeruerit algens.
Tres se virgo notat fratres ad sacra venire
Christi, postulat haec fieri quoque nota beato
Praemonito in somnis patri, signantur adesse.
Ille genus nomenque rogans capit urbe Quirites.
Germanosque domo, dat nomina virgo duorum,
Se Eugenium memorans secretius esse prehensos
Agnoscunt se, praepositoque manere jubentur
Sacranturque, monasterioque almisque jugantur;
Solamen capiunt, certamine quaeque gerenda
135.0677D| Praedocti a sancto, cui cuncta recluserat auctor.
At temone levi vacuoque abeunte veredo
Fit gemitus populo tantos lugere parentes
Amissam sobolem tam caro pignore captos.
Discutitur regio, vici, nemora, oppida, montes;
Delphica scitantur, vanus rogitatur aruspex;
Dis rapta asseritur coelique recepta remotis;
Creditur obscure quod post credatur aperte.
Dat pater effigiem divam sibi collocat auro,
Contentus genitam caro pensasse metallo.
At mater fratresque dolent, nec credita credunt.
Virgo decens animoque habituque virilis et actu
Certat opus Domini, meditatur dogmata Christi,
Lege vigil supera, memori dum mente recondit
135.0678A| Bina Dei bino sibi testamenta sub anno.
Nec modo nescitur mulier, sectanda virorum
Quîs agit egregiis, quam virginitate, pudore
In praecelsa ferens humilis dilectio ductat,
Laudibus in Domini, precibus, pietate, vacantem.
At prisci comites dignissima gesta sequentes
In cunctis dominae satagunt parere beatae.
Haec in vota datis jam tertia volvitur aestas
Emeritusque loci pater alta ad praemia transit,
Quodque in se melius sibimet praeponere cunctis
Complacet, Eugeniumque legunt, licet ima sequentem,
Nisibus et totis fugientem sumere fastus.
Tandem evangelicis parens instructa profatis
Culmen prona subit monitis servire subacta;
135.0678B| Subdita praeficitur quasi servula tramite Christi.
Non dominetur; at ut cunctis inserviat una,
Infima praecellens renitet subjecta ministris,
Ultima subjectis servit servire paratis;
Interna externaque studet succurrere cura:
Laudibus in Domini semper jussisque supernis
Degere cum sociis omni virtute laborat;
Crescit et in miris animo mirabilis olim
Daemonas imperio perturbat sedibus actos;
Lumina pupillis caecorum infundit apertis,
Plura gerens quorum late respergit odorem.
Accedunt multi vario languore levari:
Febribus acta diu quaedam Melantia venit,
Quae mox incolumis depulsa peste recessit;
Munera at illa parat medicinae pendere dono:
135.0678C| Mittit gurda scyphos solidis auroque repletos.
Respuit haec Domini praesago flamine plena,
Ac jubet indiguis tribuat, marcentibus addat.
At contra dirus medicamina prospera serpens
Tetra venena coquit, salvatam corpore mente
Perdere praecipitans, opus obscurare benignum,
In bona non reputans Christum mala vertere suetum,
Nam sanata salutiferam dum sedula visit,
Assultans alio rapitur languore furoris,
Egregiamque tuens formam aptum spirat ephebum
Pellicibus, caecoque miserrima carpitur igne
Quo pressi plures. Pretiosi ponderis offert
Dona levem spirans animum hac vincire catena,
Omnia cui supero cernens sordere vigore,
Uritur hinc gravius furiisque agitata recludit
135.0678D| Quem male concipiens animo confoverat aestum;
Nec sufferre valens tantos secretius ignes,
Pandit operta sinu vastare incendia vestes:
Produntur flammae; juvenis censetur inani
Frugalis cultu macie tabescere vana,
Accepti decoris juvenilem perdere florem,
Ceu tristes Deus accipiat, modo gaudia charos
Temnentes habeat delectamenta perosos
Colligat, aut hominum cruciatibus altor alatur,
Ingratisque tributori vilere tributa;
Quin videat credatque sibi solaminis esse
Concessam meritis, requiem finemque laborum,
Laetitiae sociam, rebusque accedat opimis:
Largiri Dominus quam et opes et sanguis adornet;
135.0679A| Nec Christo injustum juvenem sumpsisse maritam
Hic pia virgo, premens anguinae sibila vocis,
Fida tegit decoris speciosum culmen honesti,
Et laqueis animam tentans evellere mortis,
Ostendit miseri vana oblectamina mundi,
Ut fugiant, subito dum credita posse teneri,
Dulcia praetendant, ad amara pericula ducant,
Cultibus invitent maculis, foedare suescant,
Gaudia promittant, et moesta perennia tradant.
His aliisque parat letho servare subactam,
Illa repleta malis, caligine mortis operta,
Cui furor aspidis obstructas oppresserat aures,
Saxea marmoreis transibat durior antris.
Ruminat aegra dolos, externum subdola morbum
Nequius interna mentitur perdita peste;
135.0679B| Flagitat hujus opem meditans auferre salutem;
Invitat medicum cupiens abolere medelam,
Ingressam petit obscenis lupa nisibus agnam,
Effugit amplexu accipitris velut ungue columba.
Addit et increpitans: « Digne Melantia nomen
Nigra tibi, quae perfidiae ferrugine livens
Struxisti tetri larvis habitacula cordis,
Discede, impostrix, canis illecebrosa, recede,
A Christi pellax agnis discede colubra;
Non hac militia Jesu sancta agmina certant,
Nomine quin Domini virus superabimus istud,
Atque triumphantes clementia proteget alta. »
Vulnere at illa gravi praefert perculsa pudorem,
Diro corde nefas cumulans, ducitque petendum
Improba praefectum querulo clamore Philippum,
135.0679C| Ni falsis petat, ipsa peti verisque notari
Vafra pavens, juvenem passam se questa scelestum,
Hunc nisi succursum prope captivasse pudorem
Christicolam memorat, cultuque operire pudorem.
Ille his accensus juvenem sociosque teneri
Mandat et innecti, ferroque ergastula pressi
Ut foveant, dum saeva fame paret ora leonum.
Queis subigat discerpendos tradatque tremendis
Rictibus, impuri paveant audita pudici.
Paretur jussis, gravibus nodantur ahenis,
Censentur meriti perferre asperrima lethi.
Exspectata dies exit tempusque palestrae,
Exponendi ursis Libycisque leonibus agni
Ducuntur nexi; fit quaestio certa vicissim;
Diversum Eugeniae bellum, victoria praesto
135.0679D| Quam prohibet pietas, aliena pericula tardant,
Insontemque jubent discrimina sontis adire.
Aequius e cornu sed dexteriore duellum:
Candida signa movet justos pessumdare iniquum,
Prodere justitiam, castis scelerata jugare,
Sidereum super haec Christi fuscare nitorem.
Accedunt famuli tristes, dominaeque sequuntur
Ac scelus accumulant; cornix candore notatur:
Inficitur fuco praeclara columba nigello,
Quae, licet exoptet celsi penetralia nidi,
Martyrio concussa poli captare quietem,
Indignum sed patre pati pereunte retractat,
Quem servare queat, fratres matremque lucrari.
Hostis sed miseret, poscitque admissa remitti.
135.0680A| Consiliumque diu tectum, quod mente superna
Sumpserat, hic tandem rupto manifestat amictu:
Femineo robur se corpore ferre virile,
Femineamque maris carnem virtute nitere.
Pandit se Eugeniam, patrem matremque fatetur;
Commemorat fratres, quis Sergius et quis Avitus,
Eunuchos retegit, factum factique tenorem,
Expediens paucis. Sobolem pater ipse renoscens
Adstupet, amplexu fratres lacrymisque sorori
Adgaudent; famuli dominam gratanter adorant,
Deproperant, certant primi qui gaudia matri
Haec inopina ferant: rapido vix credula cursu
Maturat stupido nova carpere gaudia visu
Promuntur vestes auro gemmisque coruscae.
Curritur, invitam licet, exornare puellam,
135.0680B| Fulvo percolitur habitu exonerata catenis,
Tollitur inque altum, rapitur patris ante tribunal:
Unum cuncta Deum clamat Christum esse corona.
Laudibus accincti si qui ad spectacula moesti
Christicolae astiterant, irrumpunt agmina laeti
Glorificantque palam divae magnalia dextrae.
Addit et Omnipotens hunc magnificare triumphum:
Flamma Dei jussu celsa demittitur aethra,
Absumitque domum pellacis et omnia vastat
Pellicis infaustae, linquit modo signa favillae.
Nascuntur populis nova gaudia mista timori;
Sacrandis patet aula Dei, dispersus in unum
Cogitur Ecclesiae reparato coetus honore;
Praefectus sacris genitique uxorque novantur;
135.0680C| Jura piis reddit procerum dat pace nitere
Fascibus in praefecturae ceu praesul haberi,
Cernitur Ecclesiae pensans miti omnia jure;
Christi passim aedes in celsa cacumina surgun,
Florent pace pii, livore teruntur iniqui,
Torquentur requie sanctorum, uruntur honore,
Armantur saevo rabidi fervore veneni;
Contendunt Romam sanctum insimulare Philippum,
Tam longoque pati ducunt leve calle laborem,
Ioniique minas et saeva pericula temnunt:
Sollicitant querulis proceres plangoribus esse
Christicolam praefectum, ipsum suadere colendum
Urbibus Aegyptum Christum, omnia vana videri
Jam populis figmenta Deum, fanisque relictis
135.0680D| Coelicolum, venerari hominem cruce funere passum;
Augustos proceres antiqua et publica jura
Aeneadum temni, Romanaque sacra revelli.
Moti his sceptriferi legant decreta Philippo:
« Aut divis solita deffundat per delubra liba,
Aut rebus cedat dejectus honore secundus. »
Ille sagax possessa poli transponit in arcem
Rideat ut fures, minitantia culmina spernat;
Augendas committit opes et munera Christo.
Spe cassus crudam rapitur successor in iram,
Huncque neci dare disponens inhibetur amore
Devincti per blanda viro modulamina vulgi.
Anxius ille dolos aegra sub mente volutat,
Affingitque nefas; armat mittitque, reperta
135.0681A| Fraude, viros: simulant socios, comuntur ovina
Pelle lupi, celerique dato conamine fructu,
Qui veniant pandunt, precibus votisque vacantem
Percutiunt Patrem vestigia diva sequentem.
At populus monitis structus, virtutibus auctus,
Qui per eum caecis visum larvisque repulsam
Viderat inferri, stringit traditque latrones
Latroni: gerit ille suos sinuamine mores,
Utque reos capit, ut gratos dimittit amicos.
Martyris ossa monasterium quod virgo pararat
Filia virginibus recipit, quo Claudia mater
Pauperibus fessisque via pia domata condit,
Praedia delegat, dignis res usibus aptat.
His ita dispositis, Romam natalia regna
Cum gnatis repetit robusta et virgine gnata.
135.0681B| Praefecti genitos capit applaudente senatus
Laetitia, claris et honoribus afficit auctos;
Candidulis ornare Dei hic quoque floribus aulam
Undique collectis non cessat virgo virilis,
Dumque serit nitidis candentia lilia sertis,
Sanguine regali accedit Bassilla renidens,
Quae fructus respersa pie fragrantis odore
Tam dulcis visu decoris flagrare beato
Coepit; at obsistit diversa professio Christi;
Sed rogat institui cultu tam suave reflantis
Nectaris, allectis intercurrentibus, orsos
Mascula virgo hilaris votorum munere notos,
Affatur comites, accingi ad jura duelli
Mandat honoriferi, condicta ad munia tradit
Praeclarae haec Domino dandae per dona puellae.
135.0681C| Suscipit illa velut famulos, veneratur ut alti
Legatos Domini cum queis ad sacra supremi
Nocte dieque vacans cultus ornatur herilis
Culminibus decoris, sanctoque ad sancta vocato
Perficitur papa divaque renascitur unda;
Lilia secreto jam saepius alba jugantur:
Jungitur Eugeniae pulchro Bassilla decore,
Aeterno potius splendor radiare nitore,
Virgineique chori celsae approperare magistrae
Fit clari coetus decoris, fragrantia late
Spargitur, atque poli praecelsa palatia replet,
Unde micans lucis rutilo fulgore coruscat.
Emicat alma ducum penetrans interna duorum,
Atque aeternus honos aeterno lumine gliscit;
Alterutri comitis fit proxima nota corona.
135.0681D| Interea Eugeniae lactis dum rore rigantur
Illustres genitae, mellis Bassilla cibatur
Nectare depacto. Produntur gesta sodali
Pompeio, qui, sollicita dum mente requirit
Virginis alloquium, fit onustior ore negato
Pondere fervoris, caecoque incenditur igne:
Fatibus eximias gregat allegatque puellas,
Quae simul ambitae debellent pectora pactae;
Illa, velut turris constanti robore tuta,
Spicula missa terit nullis cessura pharetris;
Quin capit hostiles, placatque, adigitque catervas,
Quae, simul aspersae divi dulcedine roris,
Desciscunt armis atque improba bella remittunt,
Barbaricoque duci servire ad frivola temnunt.
135.0682A| Tollitur in diros juvenis rancore furores,
Nec piget Augustis miseras plorare querelas;
Cernitur aut sponsum tandem Bassilla resumat,
Aut jugulum spernens legum dependat honori;
Eugeniam vel numinibus sacra pandere jussis,
Vel subigi poenis et atroci morte perire.
Diversa assurgunt ventorum flamina turri
Robusto innixae lapidi; Bassilla relictis
Suasibus appetitur, diversae conditiones,
Aetates, sexus, varia instrumenta laborum,
Machina nulla valet; Christo haec effulta resistit
Immoto cunctis animo, sponsumque nec aure
Ni Christum admittit, cui pectora fida reservat.
Ast ubi tot nimbis jaculorum invicta probatur,
Furtivo appetitur dum lux natalis apertum
135.0682B| Decutiat ferrum, inque domestica septa triumphum
Ense capit, terraeque polo permittat honorem.
Mox sancti comites dignae pia dona magistrae
Captantur, dominae velluntur pignere mactae
Et despecta ad fana Jovisque trahuntur ad aras.
Hinc regi supero dum vota patentia legant
Labitur ante pedes actus virtute superna
Qui deus orari cultu mandatur iniquo,
Solvitur in cineres pulvisque probatur inanis.
Corde sub obscuro Nicetius artibus istud
Deputat athraciis, victoresque ense recisos
Regna triumphantes ab agone ad coelica mittit.
Tum petit Eugeniam religatque, efflagitat artes
Christicolae quibus innisi magicamque revelet;
Illa Dei summi praeconia mystica libans,
135.0682C| Praedicat haec Zoroastraeis potiora figuris.
Queis stupidus mentemque nigra caligine tectus,
Hanc praefectus agi dat Venatricis ad aram
Truncarique, deae vel sacrificare Dianae.
Illa preces coelo dum dirigit ante sacellum
Delubri tremit ima vibrans fundamina tellus,
Nec gentile sacrum venerandae ad verba puellae
Stare valens, splendore velut dissolvitur umbra,
Cyclopeaeque ruunt fabricae quasi sole favillae.
Acclamat populus sanctam; pars nequior atram
Infremit esse magam: saxo sic colla jubetur
Pressa dari fluvio. Sed non immergier undis
Terrestrique valet coelestis pondere subdi:
Solvitur at supera saxumque avellitur alta
Vi Salvatoris; regitur secretius atque
135.0682D| Navigio victrix agitur super aequora divo;
Quaeque manus Petrum quondam per caerula rexit,
Eugeniam rapido lateat ne gurgite vexit.
Clauditur ignitis virgo invictissima thermis;
Sed fugiunt flammae, cunctus defungitur ardor;
Admissaque magis fornaces virgine frigent
Quam nivibus lapso arctois si flumine pressae.
Ignibus absumptis debellatisque caminis,
Accipit immunis tenebrosa ergastula victrix,
Lumine discluso multis escaque diebus;
At pactam interno coelique nitore micantem
Haud sinit externis sponsus latitare tenebris,
Luminis emisso refovens coelestis amoeno;
Huncque diem praeter lux altera mittitur orbis,
135.0683A| Visitat et fidam Christus solatur amicam,
Aethereoque cibat dilectam pane clientem,
Quoque sibi societ thalamo super astra revelat
Instituitque diem qua terris editus olim
Virgine virginea venit gaudere marita.
Fatibus immotis stat pollicitatio regis;
Decretaque die jusso mucrone satelles
Horridus approperat, ferroque ad regna puellae
Pandit iter; coelum illa petit gaudentibus aulae
Spiritibus superae, qua missa die mera terrae
Lux ortus splendore sui psallentibus aethrae
Agminibus summae divoque aspersit honore.
Virginis egregii thecam rapuere propinqui,
Nec procul urbe via proprie posuere Latina
Cespite sanctorum multis quo busta pararat.
135.0683B| Cujus ad exsequias luget dum Claudia mater,
Gnata piis comitata choris solamina defert;
Vestibus et rutilo auratis quae compta nitore
Laetitiam matri mansuraque gaudia portat;
135.0684A| Imperitans gaudere simul proditque receptam
Lucis se thalamis, sanctorum patre senatus
Sedibus applicito superis apicique perenni;
Designansque diem qua sit potitura polorum
Pace pia, mandat decus asservare supernum
Admoneat fratres quos possit habere sodales.
Lux monitus comitata micat splendore caducos
Exsuperans nimioque hebetans vibramine visus.
Coelicolae cum luce Deo modulamina ferre
Vocibus auditi melicis, nec ab ore ferendis
Mortali, Christus tantumque et Spiritus almus
Accipitur. Regressa domum dat Claudia gnatis
Sollicitae fratrum coelestia jussa sororis,
Atque die ostensa coelo fruitura recedit.
Quam genitae geniti associant, legata fideles
135.0684B| Jussa colunt dignique polorum munere vivunt;
Lucraque curantes acquirere ditia Christo,
Damna parant Erebo, densissima fenora coelo.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput II. De S. Nicolao papa, Benedicto papa, et Joanne Ravennate.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput II. De sancta Lucina et sociis ejus. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput II. De sancta Eugenia.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-90ffaf
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput II. De sancta Eugenia.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-90ffaf.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.