CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De Zephyrino papa et sancto Calixto.

latín

135.0655|
135.0655C| Victoris Romae Zephyrinus jura capessit,
Ordo sacerdotum et sacrae mysteria mensae
Quo decorante nitent, proprioque reconditus antro
Traditur hoc coram Proculus Cataphryga victus
Christi lege, viro Gaio tractante diserto.
Erigitur Petri post hunc in sede Calixtus,
Sanguine Romanus, patria regione Ravennas
Quattuor hic statuit jejunia sacra quotannis
Temporibus recoli, vitari murmura plebis
Doctorem contra, probrisque cavere minores
Majorum, neque damnatis consortia jungi,
Atque statuta Patrum non permutanda piorum,
Contentumque suis externa incessere nullum
Munia: mutari sedes quo jure sinuntur;
135.0655D| Quae super incestis reliquisve sequenda probrosis:
Qui rite accusare queant testeque probentur;
Utque sacerdotes lapsi de crimine surgant.
Basilicam populo Tiberis trans edidit amnem,
Atque sepulturam qua multis Appia carnis
135.0656C| Martyribus sacris dat praesulibusque quietem:
Laudibus inque Dei addebat noctesque diesque.
Instante hoc precibus Domini pro plebe levanda,
Deque lacu mortis populo tetrisque tenebris
Vellendo, retegit devoti audisse Redemptor
Servi vota Deum, pandens vertenda sacella,
Humanumque genus laeva quod lege premebant
Saevis raptandum manibus ditionis iniquae.
Pertulit ergo Jovis summum inter caetera fanum
Cujus magna ruens verum manifestat ab austro
Admitti solem tenebris pars luce recepta;
Figmenti liquefacta manus vanescere pravi
Daemonis imperium promit, fluere omne profanum.
A facie Domini contraria regna terentis.
135.0656D| Diales aris rogitant libamina ferri,
Placarique deos fit jussio caeca furentum,
Mactantur pecudes, replent altaria liba;
Dumque umbras mulcere sacro spurcamine certans,
Fulmina dat coelum sine more allapsa serenum,
135.0657A| Sacrificique ruunt ante ipsas fulminis aras
Coelestis subita vi quattuor exanimati,
Atque poli flammis ipsum Jovis uritur altar,
Ut pateat non esse Jovis coelestia tela,
Caligare dies, obducere nubila coelum,
Praesentemque reis mortalibus omnia mortem
Intentare, Urbs ipsa, polo pugnante, putata
In subitas orbis victrix abitura favillas.
Suadet inire fugam trepidis timor Urbe relicta,
Dumque metu vada trans abeunt Tiberina monente,
Securum rerum Domino sua vota Calixtum
Laudibus inveniunt dantem, laetisque vacantem
Carminibus. Consul propere Palmatius istud
Pandit Alexandro, qui mox delegat eidem
Cogere Christicolas aris, vel subdere poenis.
135.0657B| Ille decem de militia, parere paratos,
Devincire viros, clerumque Patremque Calixtum
Mittit; at ut subeunt qua concio lucis agebat,
Pectoris obscurum vultus caligine produnt,
Indignoque videre queant ne lumine sacra,
Frustrati immerito conspectu, lumina ponunt.
Territus his consul regi patrata revelat
Praesentatque viros, cauto quos ille renoscens
Intuitu, atraciis haec deputat acta venenis.
Consul ad haec: « Magicis si fraudibus ista gerantur,
Virtutes ubi sunt nostrorum et numina divum?
Quin jubeat tua dîs pietas libamina ferri,
Publica res pessum ne horum per carmina detur. »
Mercurium monet Augustus per sacra rogandum,
Propositaque die cuncti praesto esse Quirites
135.0657C| Prodenti secreta deûm praecone jubentur.
Pollutis pecudum sanguis dum funditur aris,
Indomiti inde cadunt vituli, porci inde necantur,
Inde sacerdotes Bacchi per delubra misti
Lymphantur, rapitur torto virguncula divo,
Exclamatque palam: « Vivus verusque Calixti
Est Deus; indignans harum contamine rerum
Imperium teret hic vestrum, quod vana petatis. »
His stupidus captis Palmatius ilicet almum
Pontificem Petri accedens, vestigia pronus
Astringit: « Cognovi, aiens, Dominumque Deumque,
Digno jure coli Christum, quem daemones acti
Fassi sunt hodie; quare, conjuro per ipsum,
Eripe me cultu larvarum, almique lavacri,
Quo renitere doces justos, me dilue lymphis. »
135.0657D| Praesul ubi haec puro probat hunc depromere corde,
Indicens catechizat ei jejunia more;
Lotus ut almificis mundusque resurgit ab undis,
Exclamat: « Vere manifestum lumen Iesum
Conspexi, supero qui me illustravit honore. »
Gignuntur geniti Ecclesiae, conjungitur uxor,
Abluiturque domus famulorum grata caterva
Quinquaginta duo discreti limite sexus.
Inde facultates sanctis expendere egenis
Quaesitis certat, victum tegimenque ministrat.
Post triginta dies hunc Caesar quaerit, et audit
Christicolam factum, mandat sibi sistier actum.
135.0658A| Tentus Torquato quodam insidiante tribuno,
Truditur in Mamertini caligine claustri.
Tres post inde dies vinclis adducitur ante
Cinctus Alexandrum, solvi quem praecipit ille;
Solvitur, haud exarmatur, tunc induperator:
« Siccine, Palmati demens, heu! factus haberis,
Ut linquens divos hominem sectere sepultum. »
Cui diversa inter consul data talia reddit:
« Nescius infelixque olim per vana vagabar,
Nunc verum noscens Dominum Christum expeto supplex
Parcat ut errori tenebris hebetudinis acto. »
Ille dolo ridens tradit claro arce senatus
Simplicio, revocet divûm per mollia fanis
Praecipiens, blandisque adigat, dum turbida vitet.
135.0658B| Quo de lenifico celebrique exceptus honore
Excubiis precibusque piis jejunia comit,
Summum orans lacrymis Patrem Genitumque profusis,
Priscarumque petens veniam ex errore viarum.
Accedit quidam interea qui conjuge poscit
Hunc super aegrota, quae, clinica quattuor annis,
Semineci longum tractabat corpore lethum:
Sternitur ille solo, famulis et conjuge coram
Simplicii, madidusque oculorum fonte precatur:
« Omnipotens, servum qui luminis irradiasti
Luce pii, aeternum praebens mihi lumen Iesum
Quaeso, tuam salvans famulam, lecto erige blandam,
Cunctarum ut rerum solus noscare creator. »
135.0658C| Illico blanda suis gaudens accurrere plantis,
Simplicii petit ipsa domum, clamatque rogatque:
« In Domini Jesu me nomine tinge lavacro,
A quo sum comprensa manu, sublata grabato. »
Felix acta videns haec Simpliciusque senator
Purificarentur coepere urgere beatum.
Actutum ille Patrem studet accersire Calixtum;
Qui veniens Christi sacrat baptismate cunctos
Simpliciique domum, uxorem, genitos et alumnos,
Sexaginta animas ipsis super amplius octo.
Exsultant sancti veneranda tropaea colentes,
Dent laudes Domino, per quem victoria, summo.
Comperiens quod Alexander baptismate multos
Delubris demptos, cui eorum dirigit arma
Armatos contra fidei munimine, membra,
135.0658D| Quae nec propugnare parant, leve, terrea captat,
Atque omnes capitis jacturam sumere censet;
Urbis et eximiae capita in fastigia tollens,
Depromit necis exemplum fideique triumphum.
Presbyterum Calepodium, jam sanguine fessum,
Flamine robustum, rigido ferus ense trucidat,
Romuleamque trahi faciens senis ossa per urbem,
Abscondit Tiberi; bonus at Pater ipsa Calixtus
Undarum scrutatores perquirere poscit;
Illi inventa levant sinuosis flumine textis
Et papam exhilarant laetis per nuntia dictis.
Dulcibus ille hymnis Domino pia carmina reddens
135.0659A| Suscipit, ac multo sanctum implet aromate funus,
Carbaseoque tegens pretiosa monilia cultu,
Ipse quod ediderat senior studiosus honore
Christi athletarum recipit pollente sepulcro.
Ramorum densa lanius propagine caesa,
Ipsum persequitur fetum almo germine robur,
Pontificemque tenens lymphante furore Calixtum
Molitur superare fame; quintoque voluto
Sole magis confortari dum tristibus audit
Marcida robustis jejunia fustibus auget,
Roboreaque dies impugnans mactat in omnes
Caede virum, prohibens ne quis solatia saltem
Visendi sub nocte ferat; qui forte repertus
Crimen morte luat. Multis hic antra diebus
Dum fovet impastus, solamina praebet ei aethra.
135.0659B| Legatur Calepodius haec dulcia portans:
« Esto, Pater, firmus, tua nam perfecta corona est.
Mercedem ut capias aeterni muneris amplam. »
Nec vacat abstrusus medicamina pendere tutor.
Miles erat quidam, Privatus nomine, plenus
Ulceribus, dolor assiduus cruciabat anhelum;
Is pedibus se prosternens cum famine papae
Devote precis exposcit languore levari.
Suadet habere fidem Pater, hortaturque lavacro
135.0660A| Mundari, spondens animae carnisque nitelam.
Credere qui fassus, donumque indemptus utrumque,
Corporis indicio mentis depromit honorem,
Atque Deum verum jocundis laudibus effert.
Facti rumor Alexandri dum perculit aures,
Exagitat furor; invalidum qui pondere pressus,
Irarum plumbi Privatum pondere mactat,
Pontificemque jubens propellier aede, fenestra
Praecipitem celsa dat saxo colla gravatum
Demergi in puteum, cumulatur sorde barathrum.
Postque decem septemque dies curante levantur
Asterio noctu juncto sacra pignora clero,
Quae Calepodii bustis Aurelia sumpsit.
Ast longum posthac, divino numine, Remis
Delegata, Dei templum Genitricis adornant,
135.0660B| Isthic consortem juxta palmaeque gradusque
Consita Nicasium, qui urbis duo lumina nostrae
Condecorant clypeoque precum data moenia servant.
Presbyter Asterius, patrii curator honoris,
Tentus Alexandro, decus hoc zelante sepulcri,
Ut quem praestiterat, post ipse careret honore,
Praecipitatur aquas alto de ponte sub imas;
Excipit attollens hujus tamen Ostia membra.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De tertio Stephano papa.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput X. De apologia Quadrati et Aristidis, et remissione persecutionis. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De Zephyrino papa et sancto Calixto.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-823d16
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De Zephyrino papa et sancto Calixto.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-823d16.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.