CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XVIII. De purificatione fundi ejusdem.

latín

135.0781|
135.0781C| Spiritus hostilis praedictum Barbilianum
Vastabat fundum, simulatus stemmate taurum,
Noxius agricolis instans, ac fronte fatigans,
Custodesque, bovesque suis praesepibus arcens;
Dispersis aliis unus terrore bubulcus
Actus adit monachos trepidus, rem pandere gestit;
Inter et effandum, rupto sermone, recedit
Aufugiens, dominisque celer mirantibus exit.
Mane dein rediens pecudis se horrore fugatum
135.0782C| Infestantis ait tota discrimina nocte
Fervida se passum, mergi ut de ponte renutans,
Fugerit, atque aviis inter molimina prensis
Portarum claustris tuitus sit praesule quodam.
Ipse quoque apparens cuidam per visa suorum
Gregorius, ruri benedictam spargier undam
Praecipit, et facto labes invisa recessu,
Fines visa dein gyrare, intrare nec ausam.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XVIII. De Benedicto monacho et Mena.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XVIII. De sanctis Marino et Almachio. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XVIII. De purificatione fundi ejusdem.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-71aeba
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XVIII. De purificatione fundi ejusdem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-71aeba.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.