CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber quintus.

latín

135.0671B| Lucius expositos sequitur splendore sacrati
Pontifices juris cujus, moderamine fulgens
135.0672B| Moenibus exuitur patriaque abducitur exsul.
Servatur profugus salvusque reducitur urbi:
135.0673A| Munia disponit, jussas moderatur habenas.
Pontifici censet lectos astare ministros,
Et testes vitae praesenti semper adesse,
Ipsi pontifices pacis quae vincula servent,
Sacrilegis super arcendis quae jura sequantur;
Dumque Dei populum pro regmine dirigit aequo,
Pastoris fulgore cluens sub Valeriano,
Truncatus cervice petit coelestia martyr.
Quoque potestatem properans contradit alumno
Praecipuo Ecclesiae Stephano summoque ministro.
Papa datus non inferior virtute vel ore
Patre nitet Stephanus, leges promulgat, et ornat
Ecclesiam, sacris tantum ad sacra vestibus uti
Decernit; hic ovile Dei dum Valerianus
Cum socio octava velli dat theomachia,
135.0673B| Ductat oves fortis dux, inter bella leonum,
Colligit, hortatur, solidat praestare duello
Externosque vocat divina in praelia multos
Pollentesque viros, quos inter honore tribunus
Nemesius cum plebe domus ac prole Lucilla
Deproperat, quae caeca diu reparatur utroque
Lumine corporis ac mentis revocata tenebris.
Hac se praeclara Christi irradiante lucerna,
Fascibus excellens accedit Olympius aequis,
Conjuge cum genito famulisque fidelibus auctis,
Qui flammis aurum velut argentumque probati
Sympronio coeli subeunt juncto ardua clari.
Nemesius Christi levita sacratur ut aris,
Hunc sine judicio proceres quacunque repertum
Praecipiunt plecti. Supera is virtute repletus,
135.0673C| Non cessat lustrare domos atque antra piorum:
Quaerit et abstrusos, censu solatur egenos,
Adveniensque viam quae priscis Appia dicta
Comperit hic Marti sacra pendere Valerianum:
Et, genibus flexis, coelum terramque Regentem
Exorat, fanum secus ut sub nomine Christi
Quem terris misit dignetur ferre salutem,
Consilium fraudis hoc quo solvatur iniquum,
A laqueis Satanae miseri ut resipiscere possint.
Maximus intus erat consul qui, daemone captus,
« Nemesius, mox exclamat, me incendit et hujus
Christicolae dure crucians me oratio torquet. »
Delubro egressi quidam tenuere beatum,
Quem probris dum conficiunt, en Maximus efflat.
Illi Nemesium perducunt Valeriano;
135.0673D| Quique dolo mulcens insignia prisca recenset,
Ejus consiliis fuerat quae expertus et actis;
Hortaturque coli divos quibus haeserat ante.
Tum madidus lacrymis respondet ad ista diacon:
« Semper ego infelix verum stultusque refugi,
Effudique reus sanctum innocuumque cruorem;
His quoque flagitiis vergentia colla gravatus,
Sero licet, plastem propriae cognosco figurae;
Propitiatoris Christi utile pignus adeptus,
Hunc timeo, veneror, famulatum impendere certo,
Omnia facta manu abjurans simulacra refuto. »
His Caesar furiatus atrox hunc mancipat antro.
Tertia dum revehit posthac aurora labores,
Caesaribus praesens agitur, comitante Lucilla,
135.0674A| Quam patris ante oculos plecti dant, hac subigendum
Flamine robustum divino caede putantes:
Laetior at sobolis sub strage ardentior atque
Efficitur jam praeco Dei; nec posse probatus
A Christi valido flecti fervore fidei,
Duci praecipitur Martis sic ante sacellum;
Jam virtute triumphatum mucrone palaestram
Terminat, abscissusque caput petit aethora mactus.
Membra addit Stephanus cognatae terrea terrae,
Quae Sixtus relegens post accuratius abdit.
Symphronius hujus post funera fidus alumnus
Sistitur arctatus fidei pro luce tyranno,
Mandaturque dari cuidam ad tormenta tribuno,
Utque facultates perquirat Olympius acti
Nemesii; qui suscipiens praecepta revolvit.
135.0674B| Symphronius: « Domini census si quaerere jussus,
Jam retuli Christo regi famularier apto;
At si sacrificare jubes, sacra libo libenter,
Sed Jesu Domino votorum ac laudis honorem,
Cui Dominus se Nemesius meus obtulit altor. »
Haec ad dicta truci repletus Olympius ira
Imperat extensum fustes tolerare catasta.
Aureus allatus tripoda post verbera Mavors
Cera ut ab igne fluens ad verba resolvitur hujus.
Cognitor his stupidus secedit et acta jugali
Commemorat divi confessor ut ora liquarit
Bellivagi, atque reo veniam placet esse petendam;
Consilium menti quod ut amborum utile sedit,
Fortior ut fuso fuerit qui Marte petatur,
135.0674C| Nocte simul veniunt, gnato comitante, sub ipsa,
Theodoto genitus qui solus utrique parenti;
Sicque sui pedibus vincti se sternere gaudent,
Salvari orantes ac poenituisse probantes.
Accitus praesul monitis coelestibus illos
Imbuit, aethereaque nitescere perficit unda
Gratia quos Christi pluvia penetravit opima.
Auditu procerum quo fervida pectora sanctos
Hos sibi praesentes fieri torvo impete mandant,
Candentesque agni belvis raptantur acerbis:
Symphronius ferro pressus strictusque capistris,
Nudus et exertus grato assignatur agoni.
Augusti memorant poenas differre tribuno,
Sint velut indubii divos hunc linquere nolle
Semper adoratos, prius ad quorum sacra multos
135.0674D| Suppliciis egit, nec iners fudisse cruorem.
Impius haec. Ille: « Ut non sicut Olympius egi;
Poenitet at sceleris, lacrymasque effundo Tonanti,
Cui famulor, Patri et Genito cum Flamine sancto,
Parcere dignetur probris quae immania gessi
In sanctos, quorum per me arva cruore rigantur. »
Consumi pariter flammis sententia mandat.
Ducti mox ante ora Jovis holocausta parantur;
Ignibus appliciti, Christo pia carmina dantes,
Intacti flammis, praeeunt ad celsa vapores;
Atque ita dimissas recipit manus impigra thecas,
Cum clero Stephanus sociis et relligiosis,
Laudibus affusis hymnisque ex more solutis;
Pignora quae Sexto posthac translata gerente
135.0675A| Martyribus curam celebrem fecere Decembrem.
Hos crucis insequitur per munia Tertulianus
Quem divi Stephanus fontis splendore novarat,
Nec mora presbyterum larga bonitate sacrarat.
Cui castos inter monitus et verba salutis
Caesorum Christi perquirere corpora jussit.
Per biduum sacris vix debita solverat aris,
Tentus et a Marco stat ductus Valeriano:
Huc ille extensum mactari robore tradit.
Caeditur acclamans: « Grates tibi pendo, benigne
Jesu Christe Deus, quia me non dividis almis,
Ut mihi jam Dominus jungatur Olympius, acto
Qui me martyrio praecessit ad alta sequendus. »
Haec dum proclamat, lateri mandantur utrique
Apponi flammae, constansque ea laetus et inter:
135.0675B| « Matura quod agis, miser, ut pernicius, inquit,
Me hoc fervore leves holocaustum et aromata Christo,
Peccatis gravidum licet, hoc tamen auspice fultum. »
Invidet his lanius, differt, rapit ignibus atque
Tradit Sapricio trucior qui creditus ipso;
Rebus id ille probat, saxis nam proterit ora,
Sicque diu torquet pensum amburitque catasta.
Ignibus in mediis divino tutus honore,
Praedicat esse Deum coelis super omnia Christum.
Invictus poenis, ubi fertur Valeriano,
Mox caput abscidi celeri mucrone jubetur.
Tormine depositus jugulum petit aethera sectus.
Hymnidicis praesul Stephanus locat ossa Latina
Stipatus cuneis scissaque recondit arena,
Presbyter hacque bonos Faustus Maurusque recepti.
135.0675C| Tunc, aliis septem junctis qui tempore in ipso
Coelica martyrii subeunt penetralia lauro.
His cinctum studiis, missas ad busta piorum
In specubus celebrare, sacros huc cogere coetus,
Lymphati proceres Stephanum ad tormenta requirunt,
Militiaeque manu raptum tenuere, jugatis
Pluribus e clero senibus fidisque ministris;
Praesule Caesareum jusso penetrare tribunal,
135.0676A| Sed solo: « Tu ne es Stephanus, huic Valerianus,
Publica conaris regni qui vertere jura,
Suasibus et pravis populum monitisque malignis
A patrio divum cogis discedere cultu?
--Non equidem, antistes, nitor rem vertere regni,
At moneo quo, desertis qui in fana coluntur
Daemonibus, Dominum vivum verumque renoscant,
Qui coeli terraeque Sator, qui cum Patre Christus
Flaminis et sancti virtute in saecula regnat,
Ne pereant simul aeterna cum daemone mulcta. »
Valerianus ad haec Martis praecepit ad aedem
Hunc minui capite, effigiem ni numinis oret.
Aspiciens ductus Mavortia fana beatus
Dirigit ad coelum visus et corda, Tonantem
His poscens: « Domine omnipotens, Pater unice Christi,
135.0676B| Qui destruxisti variis Babylonica turrim
Fatibus, ora terens, hoc tu quoque destrue fanum,
Qua populorum animae cultu perduntur iniquo. »
Annuit Omnipotens votis, tonitrusque fragore
Respondet precibus summa de nube coruscans,
Fulmina dissiliunt, et Marte potentior aedem
Martis humo sternit. Mavors imbellis ad ista: « Haec
Panditur et Christi, Jovis haec non fulmina nutu. »
Diffugiunt lanii, non hos fiducia Martis
Continet; haud fidos, haud se tutatur, alumnos.
At liber pia sacra Deo libare sacerdos
Christisona exsultans abit, adgaudente caterva,
Quam factis dictisque regens, ac robore multo
Solatus solidans, mysteria moenibus almae
135.0676C| Dum laetus celebrat Lucinae, turbidus ille
Valerianus agit cuneos et ovile luporum
Agmine vallatur, nescit, licet undique septus,
Pastor magnanimus rabie trepidare furentum;
Fixus et intentus sacris, Domino auspice, fortis
Impavidusque litans sua se quoque munera perstat,
Nec sentit rabidos strepitus, nec vota remittit,
Intrepidusque libensque aries mactatur ad aram,
Coepta sequens. Hunc sacra manus cum sede beati
Sanguine respersa patris arce recondit in ipsa.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber quartus.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber secundus. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber quintus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-7037d1
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber quintus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-7037d1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.