CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput V. De sanctis Nazario et Celso.

latín

135.0605|
135.0605C| Traditur haec rabies sanctos quoque Mediolanos,
Nazarium, Christo, claris genitoribus ortum,
Ac puerum Celsum, digne quem nutriit ipse,
De feritate necis coelorum ad regna tulisse.
Nazarii matrem Petrus almo gurgite tinxit
135.0605D| Perpetuam, sancto Clemens hunc fonte piavit
Quem torquens Anolinus atrox, et carceris atri
Cum sancto afficiens longo squalore cliente,
Crudeli tandem emeritum mucrone trucidat.
Membra dicata pii furto rapuere fideli,
Romuleamque extra portam de nomine dictam
In propriis tumulant, ipsis hortantibus, hortis:
Illustratur enim visis Acetarius altis
Dignus ad id visus, cui Fortunata jugalis;
Huic mox insinuant caesi sua corpora testes,
Praecipiuntque levet crudo occultanda furori;
135.0606C| Sic latuisse placet donec volventibus annis,
Arcadio regnante, pius pia munera praesul
Ambrosius, Domino haec sibimet prodente, levavit.
Tunc quoque Nazarii post longa volumina solis,
Ut tandem patet egesta tellure sepulcrum,
135.0606D| Sic tener atque recens recubat cum corpore sanguis,
Hac jugulum reserante die diffusus ut ense;
Vermibus illaesum caput intactumque repertum:
Pexa levatis barba lotisque capillis,
Tempore compositum veluti reniteret eodem,
Nectarius fragrabat honos ut vinceret omnem
Messis aromaticae cumulatam germine massam:
Pandent hunc Christi spiramina digna tulisse.
Inveniunt etiam comitem puerilia membra
Lecticaque ferunt, ponunt reverenter in aede
Juris apostolici festo sub honore dicata.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput V. De sanctis Gorgonio et Dorotheo.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput V. De sanctis Sossio et Januario. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput V. De sanctis Nazario et Celso.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-6ea7ac
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput V. De sanctis Nazario et Celso.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-6ea7ac.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.