CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De sancto Sylvestro.

latín

135.0749|
135.0749D| Sylvester, cathedrae sortitus culmina Petri,
Patrem se plebis magnis minimisque probabat:
Errantes revocans, sectantes coelica firmans,
Regmine sollicito clerum, populumque gubernans,
Res pius Ecclesiae perpensa lance librabat
Indignis, templi et fabricis, dignisque ministris,
Quos quoque disponens cauto sub honore dicabat
Moribus hos sanctis, supero sale, vestibus ornans,
135.0750D| Atque vacare Deo discreto tempore mandans.
Praeterea certamen ei cum gentibus ingens,
Falsa refutanti assertis, et vera tuenti,
Quodque ad id usque datum, manus ut contraria ponat,
Huic bellum cum Tarpeio grassante dracone,
Carmine qui sacro oratus, rituque profano,
Igne tamen diro rupis vicina terebat,
135.0751A| Incautos populi suprema peste fatigans.
Convocat ille patres coelestia dona merentes,
Praedicat et ternis jejunia danda diebus,
Queis precibus castis, votisque insistit anhelis,
Parte sub hac Christi ut manifesta potentia gliscat.
Tum pastor visus defert solamina Petrus,
Cum monitis sacri sumantur in ordine cleri
Theodorus senior, ac Felicissimus, atque
Tertius his socius Dionysius, inde ministri,
Romanusque, et Honoratus mysteria libet;
His prius annisus posthac descendat agoni,
Additur et quid reppererit, quid muneris edat,
Hostem quo dirum subigens certamine vincat.
Aggrediens init aversa terrente cohorte;
Instructus latebram, intrepidusque barathra penetrat;
135.0751B| Appellens tandem rabidi ad spelaea chelydri,
Obtrudensque hostem, valvas sibi ducit ahenas,
Mox chalybis vinclo cyclos, atque ostia munit,
Ferro atque aere luem subdens, et clave coercens;
Hinc voti compos repetit spectacula victor.
Anguicolae demum portenta subacta probantes,
Livida projiciunt exuti pelle ferina,
Candentisque tegi gratantes vestibus agni.
Nec longum cessat, clauso serpente, cerasta
Proturbare pios, instigat in arma profanos;
Christicolae divos suplicent edicta propagat;
Queis laceram fervore novo quatientibus urbem.
Qui magis impetitur, sanctus Pater, urbe relicta,
Soractis secreta subit, rurique moratus
135.0751C| Cum cleri cuneis reddit sua vota Tonanti.
At princeps quem suasus agit discriminis error,
Constantinus, uti sanetur mente, feritur
Corpore, quemque clephas dira prurigine turpat,
Nec modo foedari infandis dolet ora papillis,
Quin properare pavet funesto fata veneno;
Quaerit aruspicibus, quaerit suffragia divis,
Omnigeno explorat conamine jura medelae.
Nulla manus prodest, nullo medicina labore
Proficit, artifices cunctos ars irrita fallit;
Ast inventores scelerum, umbrarumque ministri
Invisum tractant facinus, horrenda lavacra.
Crimen inauditum, medicinae dona ferentes,
Insontique lui maculas dant sanguine sontes,
Atque salubre viri multorum funera dictant.
135.0751D| Mittitur arva teri, famularum adducitur ordo;
Millia natorum rapiuntur, millia matrum,
Mortis in obsequium matres sua pignora gestant:
Fundendum jamjam nutriunt quae lacte cruorem.
Ut visum superare nefas, data criminis hora
Ad necis Augustum spectacula saeva trahebat;
Quo strictis gladiis scelerata lavacra petente,
Obvia turba ruit, nudato pectore matrum,
Passo crine, trucem lacrymarum et flumine mortem
Praegressae, fassaeque gravi plangore dolorem.
Exhorret scelus Augustus; tremefacta potestas
Expavet, ac fletus regalia lumina reddunt;
Figitur, et procerum cinctus patrumque corona,
Tactus corda pia mentis probitate perorat:
135.0752A| Seque hominem meminit sub conditione creatum
Servorum simili, atque pari qui surgat ab ortu,
Nec causa par esse sui tot millia perdi.
Servati in tumidos juris reminiscitur hostes,
Subjectisque pudet concessa negare: superbis
Hostibus esse patrem, crudelem civibus hostem:
Victores vitiis populorum cedere victos,
Legibus atque reos propriis grassando teneri;
Sicque juvat virtute feros componere mores,
Vincere saevitia, sola pietate domari;
Contemnit pietas morum consulta sacrorum,
Atque dari lacrymis mandantur pignora matrum.
Pectora percellit stupor, ac metus intima pulsat,
Credere nec facili suadetur tramite; laeta
Augentur trepidis solamina, praemia callis,
135.0752B| Adjumenta viae, lamentis gaudia crescunt;
Ut quae lugentes invisa ad moenia ductae
Dura resultabant, hilares sua tecta revisant.
Unde egressa poli pietatis semina pulsant,
Secessus superis proceres a sedibus alti,
Dum sapor angorum properat sedare tumultus,
Splendida mittuntur regi duo lumina mundi
Claviger aethereus Cephas et quis fuit alter,
Excoluit totum verbo qui gentibus orbem,
Seque Deique ferunt monitus, finemque furori
Impositum, domitosque animos, et gesta benigne
Rectori superum placuisse levamina pandunt;
Seque datum missos reducis consulta salutis:
Audiat ac peragat, nec coelica jussa renutet.
Sylvestrum latebramque notant, et quaerere mandant
135.0752C| Hunc sibi qui valeat conferre lavacra salutis;
Moxque vicem studeat talem redhibere Tonanti;
Ecclesiae inflictas curet moderamine plagas
Restituat fabricas, sese spurcamine purget
Daemonico, solum, Deus est qui verus, adoret;
Ejus velle sequi toto conamine certet.
His simul astrigeram posthac repetentibus aulam,
Imbutus superis affatibus induperator,
Accitum legat divo medicum auspice notum.
Ille tuens rapido Augusti se milite cingi,
Tempus adesse putat capiendae sanguine palmae,
Atque monet prompto socios certamen inire
Pectore, gestandaeque crucis vexilla petenda,
Sectandum Dominum exemplis ad vera vocantem;
135.0752D| Sicque Deo se committens, oransque, ferensque
Oscula pacifico subjectos munere firmat.
Discipuli fortes patrem comitantur euntem,
Gaudentes pariter plexi mage tormina ferre,
Quam patre sejuncti dapibus recubare caducis
Ast ubi sollicitas perventum regis in aedes,
Tandem hilaris surgit, stupidumque salutat amicum
Rex resalutatus; sedes perducit in altas,
Incipiensque actus et coelica visa retexit,
Continuansque rogat, qui dii, quae numina visa
Sint Petrus et Paulus, sibi talia jussa ferentes.
« Hic pater est unus, colimus quem ritibus almis:
Omnipotens coeli, terraeque, marisque creator:
Unus et ipse Deus, qui viribus omnia replet.
135.0753A| Istius Petrus, Paulusque sciuntur alumni,
Qui Christi divina Dei gentilibus istic
Monstrarunt, orbemque pio splendore venustant;
Hinc testes Domini, primique in sede superna
Sanctorum asciti, coeli decorantur in arce,
Summorum summi procerum Omniregentis amici. »
Caesar ad haec: « horum vobis num livea vultus
Exprimit? » Ostendique sibi argumenta reposcit;
Visorum intutus papa monstrante figuras:
« Verius haud quidquam hos (inquit) mihi jussa dedisse,
Te mox ascisci, debere lavacra salutis
Te nobis nostri, quibus ulcera cuncta fatiscant. »
Laetus ad ista, sacer fidei fert ubera regi,
Hortaturque fidem prompta comprendere mente.
135.0753B| Credere se ille refert, ideoque vocasse patronum
Hujus eum legis, ritus quo jure capessat.
Dictantur mox mansueto praecepta tyranno:
Tironique, novo submittere colla parato,
Arida pro dapibus dantur jejunia summis;
Hircinoque flagrans ostrum mutatur amictu;
Amplivagi pro lascivo fulgore palati,
Invia mandantur stricti secreta cubilis;
Pro pompis, pro judiciis crudelibus, alma
Ore triumphantis resonet confessio Christi.
Lamenti gemitus mulctati sanguinis error,
Delubra claudantur; larvarum liba facessant;
Debita pauperibus fisco donentur ab omni;
Vincula carceribus tota reserentur in urbe;
Exsiliis etiam, et variis cruciatibus acti
135.0753C| Solentur venia; dentur solamina fessis;
Legentur digni digne haec ad agenda ministri.
Excipit Augustus, fida quoque mente retractat,
Et Christum verum Dominumque Deumque professus,
Vana probans simulacra, crucis signacula sumit
Pontificisque manu insignis catechumenus exit.
Papa sacris cautus ducit jejunia laetus,
Eclesiamque pio sibi jungit adesse labore,
Ritibus explicitis per vota celebria dignis,
Conscia surgentis Christi instat vespera felix,
Eductura nigris altissima sceptra tenebris,
Fonsque perennis aquae praecelso munere lymphae
Fontem implet, pestes exstinguere non modo mentis,
Corporis at valido morborum dira levare.
135.0753D| Summus it antistes summum sacrare Toparcham,
Ille Dei summi virtutem fassus herilem,
Sordibus impuris, saevisque renuntiat aris;
Tingitur et sacris trino mersamine in undis,
Et subito coelis ad vota, ad praesulis orsa,
Lux radiat celebris superans rutilamina solis.
Tum crepitus fontis stridentia frixa resultat,
Quo surgens lotus rex mente ac corpore mundus
Egreditur salvus, Christi visa ora professus.
Mente nitet purus, pueri micat ore serenus;
Mens intus splendet, foris ac caro fulgida candet;
Gaudet at eximia donatus utrinque medela.
Candida sumit ovans, et legibus alma propagat:
Hunc debere coli laetus qua tenditur orbis
135.0754A| Qui sibi saeva fugans tribuisset laeta salutis:
Hunc qui blasphemet punitio digna sequatur:
Christicolae afflictor census sectore prematur:
Romulidum papam veneretur episcopus omnis:
Si reus Ecclesiam petat, ut censore tegatur:
Praesulis annisu modo templa locentur in urbe:
Caesareae fabricas decimae redigantur in almas.
Albis depositis, ardentia ut ostra resumit,
Mundus et incolumis Petri mausolea visens,
Sternitur in faciem, capiti diademate dempto,
Et lacrymis stratum Tyriosque infundit amictus,
Seque reum memorans sancto de sanguine fuso,
Excibat populi fletus gemitusque sonantes
Mixto pangentis luctu nova gaudia laetis.
Rex servile aggressus opus, chlamydisque nitorem
135.0754B| Rejiciens, insueta petit, fossorque bidentem
Arripit, et glebas prono conamine vertit,
Atque viam pandit sacri fundamina templi
Qua figantur apostolici, quo curvus honore,
Egesta fundamenti scrobe rite locandi,
Bis sex fert humeris cophinos tellure gravatos.
Curriculo residens aulam hinc cum praesule scandit:
Altera lux terras roseo spargebat amictu.
Sanctus et Ecclesiae sacrare palatia surgit
Rex Lateranensis fabricae, passimque revelat
Altithroni juga sub Domini se colla dedisse.
Lege data pauper si quis se subdere Christo
Deligat, ut vestem capiat candore micantem
Munere Caesareo solidosque decem geminatos.
135.0754C| Accrescit Domini messis, populique, nitentes
Sacra Dei summi, linquunt scelerata sacella;
Millia candentum renitent duodena virorum,
Infantum praeter matrum quoque debile vulgus,
Quorum stat numerus coeli mensore libratus.
Romulidum Patribus fidei fugientibus alta,
Haud sinit Augustum Pater indignarier almus.
Ille throno residens aulae plebemque patresque
Lumen in aethereum radiantibus excitat orsis:
Non debere deos testans dicive colive
Qui manibus fiant hominum, tueantur et actu,
Quos conservandos restaurent casibus actos;
His se conjicere indignos placamine divo
Qui reparare queat tritum et revocare salutem;
Quodque in se factum liquida stet luce probari,
135.0754D| Artificem Christum ritu venerarier aequo,
Unde superstitiosa petant jam numina finem,
Solus adoretur qui cuncta quit edere solus;
Qui servat dignus, non qui servatur, honore;
Sit caecis visus ianime ( sic ) imperitetur
Auditus; desistat ab his sapientia nostra;
Eclesiae pateant Christi, quae jura profanis
Flaminibus servata, piis sint cessa ministris.
Coepimus ergo operam Christi, quo regia templo
Nostra micet, videat passim romana potestas
Nulla subesse animo dubii vestigia nostro.
Conclamant ad dicta Patres, fortesque Quirites,
Christum attollentes, claudique sacella petentes,
Templa patere Dei Christi, qui verus et unus,
135.0755A| Praestitit Augusto subitam sine more salutem:
Urbe repellantur Christo vincente profani.
At moderator ad haec pandit qua mente colenda
Jura Dei, quae corde flagrent, quae sponte petantur;
Invitus nullus, nullus subigatur adactus
Censeat ultro animus justum, deliberet aequum,
Quod verum inveniet sumat ratione librata.
Hanc omnes vanis etiam laudare subacti
Legem quae nullum impellat nullumque repellat.
Urbe coronata Phoebi lux lampade multa
Vincitur, Ecclesiam gratantia gaudia replent.
Sanctorum rutilo ornantur splendore sepulcra;
Exsiliis trusi claro sub honore vocantur,
Quique sua laeti patria gaudente recepti,
Regis et asciti meritis venerantur amici.
135.0755B| Interea genitrix Augusti, femina veri
Scrutatrix, Helena partes lustrabat Eoi,
Bebrycias peragrans urbes et regna Pelasga,
Quae dum monstra Deum venerari cauta renutat,
Deligit astrorum regi famularier uni;
Unde favens veteri Judaea litamina sectae
Censebat sectanda, monetque hortamine natum
Sumere Mosaeam priscorum tramite legem,
Haud credi debere Deum cruciatibus actum,
Ast illi divum medicamina laeta repulsa.
Gnatus ad haec, summo sese moderamine vectum
Culmen in eximium tractans, praecedere mentem
Humanam, ut coelum, terras, divina fatetur,
Nec quem delegit defendere numine cultum,
Ne tam praecelsi ritus sibi conferat ausus;
135.0755C| Doctores at Christicolae, gentisque vetustae
Conveniant certaturi libramine veri
Lege sacra, libris cultus, et dogmate divi
Alterna quid praecipuum sit lite revelent,
Cervicem cui summus apex, cui saecula subdant.
Undique Rabbini, legisque citantur amici
Carnalis, superique gregantur Flaminis hostes,
Culmina sectantum paleas duodena leguntur,
Romuleam Graeco Latioque lepore politi
Quique habiles visi scribae legantur ad urbem.
Huc quoque pontifices Christi pietate nitentes
Sedibus asciti variis in bella vocantur,
Dumque legi alterni litis qui summa capessant
Censentur Christi famuli, Sylvester in uno
Spem fixus Domino bis senis se objicit unum.
135.0755D| Pars adversa suis horrens superarier armis,
Haec prohibet tangi; Caesar probat apta triumpho;
Pars inimica suis dum sternitur obruta telis,
Aethereus consurgit agon, capiturque duellum.
« Blasphemant stolidi tres nos orare Tonantes. »
Papa libris pandit priscis tria Numine summo
Complecti, totumque creasse triformiter Unum,
Qui sibi nil dispar majusve minusve receptet.
Uno hoc eliso geminus prosternitur hostis.
Objiciunt Jesum Christum pericla tulisse
Idque peroratum priscorum panditur orsis,
Omnia quae Christo factis implentur in uno:
Promitur adventus et causa rogata laboris,
Utque Dei gnatus hominis susceperit artus.
135.0756A| Haec sacer exponens diva ratione resolvit,
Aemulus et veris tradebat colla tumultus.
Restiterat solus belli conflictibus expers,
At Zoroastraeo nisus molimine Zambri,
In quo sacrilegi fiducia summa triumphi.
Exprobrat iste levi ut sociis certamine versis,
Actibus et se, non verbis, conferre palaestram
Poscit, et indomitum quaeri saevumque juvencum
Virtutem summi valido quo numinis actu
Prodit, et audito labatur nomine taurus;
Quod nil ferre queat vivens, nec sufferat auris
Vix haud ulla pati valeat, vel habere notatum.
Exhibito juvenum multo sudore juvenco
Cruribus implicito, vinclis et funibus acto,
Fraudibus innitens insultat vera tenenti,
135.0756B| Morte probet cultum mandans, vel morte probetur.
Coepta sequi justus patiens dimittit iniquum.
Ille bovis dirum mussans immurmurat auri,
Labitur atque miser mugitu flamina linquens,
Et nece spectantum consternans corda virorum.
Tollitur ingeminans clamor confusa coronae.
Ut leo Sylvester fidens interritus astat,
Nec turbae curat strepitus, nec probra pavescit,
Fixus opem coelis tota quin mente precatur;
Tum rogat Augustum vel sera silentia mandet;
Quae voces, ubi jussa premunt, excelsa sacerdos
Ascendens, ad vera piis populum erigit orsis:
Se vitae auctorem, Dominum se ferre salutis
Auribus Ausoniae, caecis qui lumina, surdis
Reddidit auditum, mutis affamina linguis,
135.0756C| Dextras restituit mancis, vestigia claudis;
Hic verbo lepras, morbos hic depulit omnes,
Rettulit et reduci defuncta cadavera luci:
Ille Deum sese indiciis patefecit apertis
At qui morte ferit, vitam nisi reddere possit,
Supremus non ille Deus: fraudem nam mortis amici
Daemonis hic viguisse liquet, ni rapta rependat.
Aestuat Abracius, cultuque et corde recisus
Justa nec aure valet patiens, nec sumere mente,
Postulat et latrans superasse, silentia poni
Colluctatori belli, neque jura relinqui.
Haud Pater [patet] id dignum, priscumque orasse prophetam
Papa refert, Dominum vitaeque necisque potentem
Ut qui morte premat, flabris qui motus reddat
135.0756D| Percutiat, sanet, validus moderator utrinque
Unde probum superas post funera conferat auras
Omnia rite sibi quo credula corda parentur.
Instat ad haec fallens vafer atque silentis poscit
Virtutem repetens pandi solemniter actis,
Spondenti vitam attonitus demensque repugnat;
Cogitur at Dominum verum summumque fateri
Flamina qui functo referat, denotat, et addit
Seque suosque sequi cultus insignia Christi,
Si data Sylvestri cedat promissa patrari.
Edit papa preces, non murmura surda susurrans,
Clara sed auditu cunctorum vota profundens,
Atque palam Christum auctorem, vitaeque datorem
Invocat aethereumque, haustus repetente juvenco
135.0757A| Aurarum positos, Numen monstrarier optat,
Accedensque ferae nomen proclamat Iesu,
Nomine sub cujus revocatum surgere taurum
Imperat, absolvit laqueis, et pergere mandat.
Protinus exsiliens stupidae miracula plebi,
Laetitiam justis, moerorem importat iniquis,
Ac sese armentis viduata in pascua reddit.
Vincenti prostrata ruens vestigia turba
Mox adversa petit poscens victore salutem,
Ipsaque regiparens aulaeis publica raptis
Egreditur, veniamque dari sibi prona precatur.
Nec solum bos sentit opem, pugnantiaque arma.
Sylvestro vincente, crepant quin flamina nigra
Linquere se, captos coeli quos gratia salvos
Reddit, et aethereis plures sacer abluit undis.
135.0757B| Crescit et ornatur Christo desponsa columba
Templis, muneribus, cultuque dicatur amoeno,
Exuitur fractis elisus viribus hostis,
Aegypti primogenitis sub tartara mersis,
Pellaeas acies imo aequora gurgite volvunt,
Victricesque aquilae Jesu ductore triumphant.
Sensit et internis grassans Maxentius armis,
Qui, terrena terens divinaque jura lacessens,
Par Pharaonis lethum subit improbus undis,
Incurrens foveam pugna sibi fraude paratam,
Dum pius exsultans coelestibus emicat armis.
Cui coelis patefacta crucis vexilla coruscant,
Cui promissa favet victoria voce superna.
His genitrix Augusti actis feliciter aucta
Atque animum firmata fide percenset amici
135.0757C| Tramitis ad Solymam spe continuare laborem,
Exsultansque sacrata Dei loca lambere plantis.
Expurgat scelus undecimi livore patratum
Caesaris, emundans spurcis sacra rura sacellis,
Religione pia sanctisque altaribus ornans.
Perventum Solymam, quae lectu coeperat, haurit
Perscrutans oculis, interque insignia rerum
Indagare crucis cordi sedet inclyta ligna,
Queis pretium cuncti vitale pependerat orbis.
Dum via nulla patet, qua tecta talenta petantur,
Accitis varia sub conditione magistris,
Golgotha supplicii discrimina nosse laborat;
135.0758A| Quae patefacta, viris diversae partis utrinque
Consona testatis, regina aggressa capessens
Spem divinam animis, scrobibus rimatur operta;
Nec mora longa operi; connivent vota labori:
Munus et ambitum cupidis se visibus offert;
Tecta diu infidis arcana fidelibus adsunt.
Gaudia sed lucri obnubit titubatio certi:
Dum, tribus inventis, quae crux erectio vitis
Vivificae steterit nutat discussio veri.
Arbiter at summus curas componere anhelas
Disponens, animum reginae numine tangit
Sidereo: functum illa recens exsangue cadaver
Imperat inferri, donum virtute probari.
Produntur gelidis torpentia viscera venis;
Admotaeque cruces: poenalia ligna latronum
135.0758B| Temnuntur, promit vitalia robora vita,
Vita resurgentis vitae arbore gaudia complet,
Qui spectatores redivivo munere pascens,
Inter mirantes sese miratur euntem.
Sic divo renitens crux clarificata decore,
Votorum obsequiis, claraque assumitur aula.
Quae cultis rutilo radiat laquearibus auro.
Fertur et ad regem pretiosi portio ligni:
Crux sibi tota manens late sua robora spargit,
Damna nec admittit largo cum repleat orbem
Munere, perpetuum retinens sine more vigorem.
Queis mundi pretium divina talenta librata
Clavorum ex acie regalis culmina coni
Tutantur compti, frenique sacrantur habenae,
Vis cujus praestans effrenas difficit umbras,
135.0758C| Quod fidei meritis, princeps Justine, probasti.
Nec mare frustratur tantae virtutis honore,
Cujus sedati fluctus, obstructa vorago.
Lintea quae texere crucem neque cassa residunt;
Robore quin sumpto morbos, et frigora pellunt,
Daemonas ejiciunt, caecis sua lumina reddunt:
Mutis sermo datur, paralytica membra levantur.
In vexilla crucis labarum transvertitur ingens.
Praeficitur cuneis, acies illustrat honore
Signiferos sociosque tegit, nec clade laborat
Evector, nec tela queunt temerare vehentem;
Linquens signa perit, gerulus servatur in hostes.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De sancto Eustachio.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De sancto Symmacho papa et Paschasio levita. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De sancto Sylvestro.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-62ec83
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput VIII. De sancto Sylvestro.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-62ec83.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.