135.0715|
135.0715C| Mimorum princeps lepidaeque Genesius artis
Vertitur et quatitur tritura hac, atque probatur,
Inventusque probus dignusque, poli norrea scandit.
Hic torvos nugis animos lenire suetus
Principis, atque feros ludo componere sensus;
Deditus et placitos grassatori edere gestus,
Festivum simulare dolum, in derisa referre
Crudeli infensos captori ludicra ritus.
Ergo die quodam tentans ludenda parare
Perverso spectatori mysteria Christi
Nugator, medio proponit acrama theatro
Ut cubet aegrotus poscatque salute lavacrum.
« Heia, inquit, nostri, gravis en, levis, expeto, reddar,
Collegae?--Fabrine sumus, te aut runcina nostra
135.0715D| Esse levem faciet? » Populi ridere corona
Vesani; ille subit: « Christi volo cultor obire.
--Quare, aiunt?--Summa, ille, die quo transfuga sumar. »
Ecclesiae accitus venit exorcista, sacerdos,
Qui lecto secus assidunt quasi lusibus aegri.
Ecce repente Deo fraude inspiratur abacta;
Dumque rogant quid eos vocitaverit, omnia ponens
Prisci furta doli, puro jam corde fatetur
135.0716C| Se charisma Dei totis ambire medullis,
Quo renovatus aquis, pravis rapiatur ab actis.
Utque sacramenti complentes mystica Christi
Vestibus hunc decorant albis, mox milite raptus
Sistitur ut ludo specie scitetur inani.
Ille datus coram subit edita sicque profatus
Inchoat: « Audi, Auguste, jocis exercitus astans
Audiat et populi sapientes urbis opimae
Advertant: ego Christicolae vel nomen abhorrens
Christi insultabam famulis ipsosque parentes
Nominis exsecrans titulo tam risibus apta,
Rebar ut in nostrum mysteria vertere ludum
Niterer excito turpare arcana cachinno;
Ast ut aquas tetigi fideique profata rependi,
Coelitus emissam video mihi verticis alta
135.0716D| Protexisse manum, coeli me ambisse colonos
Lumine fulgentes, supero libroque citantes
Quae gessi a puero mala, delentesque lavacro
Scripturam hanc ipso tinctus quo candidus asto,
Et nive candidiore dein splendore corusco.
Inclyte nunc igitur princeps, populique sequaces,
Omnes qui mecum haec mysteria gesta probatis,
Esse Deum verum Dominum quoque credite Christum.
135.0717A| Hunc lumen radiare pium, veram hanc pietatem
Sumpturos veniam, si poenitet esse, per ipsum. »
Induperator ad haec ira repletus amara
Fustibus hunc, dire et vehementi verbere tortum,
Praefecto addicit Plutiano cogere sacris
Tormento, cujus lacerans secat ungula pensum;
Lampadibus tostus fidei in praeconia durat,
« Praeter eum, dicens, quem vidi, quem colo, non est
135.0718A| Rex pro quo occidar si millies ipse manebo;
Qui coepi Christum, rapiet mihi nullus ab ore:
Nunquam a corde meo Christum tormenta repellent
Poenitet at nimium horroris quo coelica risi,
Serius et Regem quod tiro superbus adivi. »
His perstans claraque Dei sub laude resultans
Martyrii tandem aeternam capit ense coronam.