Clare vir, et digne Ambrosidos cognomine plantae
Pro meritis tanto digne favore coli.
Ut sunt saepe suis cognata vocabula rebus,
Nec temere multis nomen inesse solet.
Sic etiam immortalis eras hac parte futurus,
Nescia quae mortis sola manere potest.
Haec est quae medicas peperit tibi clara per artes
Nomina, nec meritis inferiora tuis.
Cumque aliis praestes et honoribus, et tua Musae
Pallados aeterno pectora fonte rigent.
Saepe tibi, dotesque, tuas miratus et artes,
Gratificaturus, si licuisset, eram.
Non licuit, quia nulla meis occasio musis
Hactenus aut animum materiamve dedit.
Non licuit quia te nullius laudis avarum
Esse bonum, dici non voluisse liquet.
Et quia nostra tuas timuit sine munere Clio
Rebus inops, cultu dives adire fores.
Atque ita dum Latiae circumspicit omnia linguae,
Quod daret, invenit muneris esse nihil.
Nam vel nota prius, vel sunt ingrata futura,
Quae damus e noto munera prompta penu
Rara iuvant animos, et inest sua gratia priscis
Et pretium novitas grandius omnis habet.
Ergo retrocedens pervenit in Hellada cultam,
Quasque legis tenues rettulit inde notas.
Has tibi longinqua velut e regione reversa
Non studio merces attulit usa novo.
Nam prius et Siculi variam pastoris avenam
Traxit, et Heroas vidit Homere tuos.
Carmina nunc igitur Thebani aggressa Coluthi
Argivum Latio condidit ore melos.
Et dum cui proprio donet confecta labore
Cogitat, Ambrosio mittit habenda suo.
Accipe graeca stilo, Latio lita scripta colore,
Tradita graeca mihi, facta latina tibi.
Tradere quae nostris nemo fuit hactenus ausus,
Illa ego Romana voce legenda dedi.
Quod si forte rogas cur talia munera mittam,
Non sunt a studiis haec aliena tuis.
Nam medicas etiam tractare fideliter artes,
Cum libuit Phoebo praeside Musa potest.
Scilicet herbarum subiecta potentia Phoebo
Tam commune tibi quam mihi numen habet.
Et quia sis animo non ad studia ista severo
Saepe etiam nugas, et ioca salsa probes.
Haec tibi non tetricos redolentia scripta Catonas,
Quae probet et laudet Gratia nuda damus.
Quae Venus herbosis Epicuri cantet in hortis,
Quae legat, abiecta cuspide, laetus amor.
Quales ipsa suo versus in Adonide vellet,
Dum pueri deflet mortua membra sui.
Ergo ubi te studiis animus gravioribus aeger
Deprimet, hinc veniet certa medela tibi.
Tum legere Aeacidae poteris connubia Pelei,
Mortalemque Deae complacuisse virum.
Tum quod ab Hesperidum Discordia carpserit hortis
Aurum Troiugenis exiciale leges.
Tum quia mortali steterint sub iudice Divae,
Ut Venus illecebris vicerit una duas.
Ut penetret Phrygius claram Lacedaemona pastor,
Et rapidis Helenen navibus inde vehat.
Carmina praeterea per nos adiecta videbis,
Concinuit thalamum quae chorus ante novum.
Et quia solus amor fuit horum causa malorum,
Aurea quae pomi dona sequuta ferunt.
Addidimus pueri flamma ferientis et arcu
Insidias, lusus, nomina, signa, notas.
Quae si forte leges, quam sunt ea nomina dices
Saepius heu nimium cognita vera mihi.
Omnibus haec deinceps per te data scripta legentur,
Tu siquidem nostri causa laboris eras.
Nunc age Thebani carmen geniale poetae,
Quaque fide debes adsere, quaque potes
Sic tuus in patrias laudes adolescat et artes
Iam patrii consors nominis Ambrosius.
Sic tibi, quam multis, Christo duce, saepe dedisti
Per Christum veniat vita quieta Vale.