CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Commemoratio professorum Burdigalensium — 3. Latinus Alcimus Alethius rhetor

latín

Nec me nepotes impii silentii
reum ciebunt, Alcime,
minusque dignum, non et oblitum ferent
tuae ministrum memoriae,
opponit unum quem viris prioribus
aetas recentis temporis,
palmae forensis et camenarum decus,
exemplar unum in litteris,
quas aut Athenis docta coluit Graecia
aut Roma per Latium colit.
Moresne fabor et tenorem regulae
ad usque vitae terminum?
Quod laude clarus, quod paratus litteris
omnem refugisti ambitum?
Te nemo gravior vel fuit comis magis
aut liberalis indigis,
danda salute, si forum res posceret,
studio docendi, si scholam.
Vivent per omnem posterorum memoriam,
quos tu sacrae famae dabas
et Iulianum tu magis famae dabis
quam sceptra, quae tenuit brevi.
Sallustio plus conferent libri tui
quam consulatus addidit.
Morum tuorum, decoris et facundiae
formam dedisti filiis.
Ignosce, nostri laesus obsequio stili:
amoris hoc crimen tui est,
quod digna nequiens promere officium colo,
iniuriose sedulus.
Quiesce placidus et caduci corporis
damnum repende gloria.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Commemoratio professorum Burdigalensium — 27. PoetaCommemoratio professorum Burdigalensium — 4. Luciolus rhetor →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Commemoratio professorum Burdigalensium — 3. Latinus Alcimus Alethius rhetor
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-commemoratio-professorum-burdigalensium-3-latinu--decimus-magnus-ausonius-260e07
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Commemoratio professorum Burdigalensium — 3. Latinus Alcimus Alethius rhetor», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-commemoratio-professorum-burdigalensium-3-latinu--decimus-magnus-ausonius-260e07.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.