CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaDecimus Magnus Ausonius

Decimus Magnus Ausonius · Medieval

Commemoratio professorum Burdigalensium — 19. Marcello Marcelli filio grammatico Narbonensi

latín

Nec te Marcello genitum, Marcelle, silebo,
aspera quem genetrix urbe, domo pepulit.
Set fortuna potens cito reddidit omnia et auxit.
Amissam primum Narbo dedit patriam.
Nobilis hic hospes Clarentius indole motus
egregiam natam coniugio adtribuit.
Mox schola et auditor multus praetextaque pubes
grammatici nomen divitiasque dedit.
Set numquam iugem cursum fortuna secundat,
praesertim pravi nancta virum ingenii.
Verum oneranda mihi non sunt, memoranda recepi
fata: sat est dictum cuncta perisse simul,
non tamen et nomen, quo te non fraudo, receptum
inter grammaticos praetenuis meriti.

Sigue explorando

Por su autor
Decimus Magnus Ausonius · 327 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Commemoratio professorum Burdigalensium — 18. Exuperius rhetor TolosaeCommemoratio professorum Burdigalensium — 2. Tiberius Victor Minervius orator →

Expediente

Autor
Decimus Magnus Ausonius
Título
Commemoratio professorum Burdigalensium — 19. Marcello Marcelli filio grammatico Narbonensi
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-commemoratio-professorum-burdigalensium-19-marce--decimus-magnus-ausonius-1b1863
Cita recomendada
Decimus Magnus Ausonius, «Commemoratio professorum Burdigalensium — 19. Marcello Marcelli filio grammatico Narbonensi», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-commemoratio-professorum-burdigalensium-19-marce--decimus-magnus-ausonius-1b1863.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.