CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFaltonia Betitia Proba

Faltonia Betitia Proba · Medieval

Centones Virgiliani (CSEL) — Pars prima De Vetere Testamento

latín

O pater, o hominum, rerumque aeterna potestas,
30da facilem cursum atque | animis inlabere nostris,
tuque ades inceptumque una decurre laborem,
nate, patris summi | vigor et caelestis origo,
quem primi colimus | meritosque novamus honores,
iam nova progenies, | omnis quem credidit aetas.
[munera vestra cano satis est potuisse videri.]
35nam memini | veterum volvens monumenta virorum
Musaeum ante omnes | vestrum cecinisse per orbem
quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.
† omnia et ipse tener mundi concreverit orbis.
felix, qui potuit rerum cognoscere causas,
40unde hominum pecudumque genus vitaeque volantum
et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus,
† et liquidi simul ignis | et caeli mobilis umor.
haut aliter | prima crescentis origine mundi
inluxisse dies aliumve habuisse tenorem
45crediderim. | maior rerum mihi nascitur ordo,
si qua fidem tanto est operi latura vetustas.
namque – fatebor enim – | levium spectacula rerum
semper equos atque arma virum pugnasque canebam
et studio incassum | volui exercere laborem.
50omnia temptanti | potior sententia visa est
pandere res altas terra et caligine mersas.
inque dies | aliquid iam dudum invadere magnum
mens agitat mihi nec placida contenta quiete est.
ore favete omnes | laetasque advertite mentes,
55matres, atque viri | pueri innuptaeque puellae.

Sigue explorando

Por su autor
Faltonia Betitia Proba · 70 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Centones Virgiliani (CSEL) — (Omnia rident, adveniente Domino.)Centones Virgiliani (CSEL) — Pars secunda De Novo Testamento →

Expediente

Autor
Faltonia Betitia Proba
Título
Centones Virgiliani (CSEL) — Pars prima De Vetere Testamento
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-centones-virgiliani-csel-pars-prima-de-vetere-te--faltonia-betitia-proba-dfae78
Cita recomendada
Faltonia Betitia Proba, «Centones Virgiliani (CSEL) — Pars prima De Vetere Testamento», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-centones-virgiliani-csel-pars-prima-de-vetere-te--faltonia-betitia-proba-dfae78.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.