Postquam cuncta pater, | caeli cui sidera parent,
conposuit, legesque dedit | camposque nitentis
desuper ostentat, | tantarum gloria rerum.
160ecce autem primi sub limina solis et ortus
devenere locos, | ubi mollis amaracus illos
floribus et dulci adspirans conplectitur umbra.
hic ver purpureum atque alienis mensibus aestas,
hic liquidi fontes, | hic caeli tempore certo
165dulcia mella premunt, | hic candida populus antro
inminet et lentae texunt umbracula vites.
invitant croceis halantes floribus horti
inter odoratum lauri nemus | ipsaque tellus
omnia liberius nullo poscente ferebat.
170fortunati ambo, | si mens non laeva fuisset
coniugis infandae: docuit post exitus ingens.