CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSedulius Scottus

Sedulius Scottus · Medieval

Carminum collectio — I.

latín

Omne ministerium, trifido quod praeminet orbe,
Arte gubernandum, sunt artis plurima dona:
Omnicreans dominus terras mare sidera caelos
Arte creat, totum pulchrum regit arteque mundum,
5Artibus egregiis sapientia celsitonantis
Praeposuit hominem cunctis animalibus orbis,
Ars currum regitat, naves ars rite gubernat
Atque triumphalis res artem bellica spectat -
Indiget artis opis sic et res publica, felix
10Esse queat rectore bono populoque beato.
Ob hoc caelestum transcurrens prata librorum
Florida congessi vobis, rex inclite, serta,
Quae capitis vestrae mentis diadema perornent
Sceptraque glorificent Christi dominantia nutu,
15Atque salutiferas divini dogmatis herbas
Pollice decerpsi nardo redolente calathis.
Sumite de liquidis Israhel fontibus undas,
Quae satient bibulum praedulci rore palatum:
Gloria nam regum, nitidis et stemmata sceptris
20Dogmata sunt domini nec non exempla priorum
Gestaque nobilium procerum famosa per orbem. -
Artibus his vigeat vestri res publica victrix
Atque gubernetur multis feliciter annis,
Donec sideream vos ascendatis in aulam,
25Iuste regnantum qua perpes gloria pollet.

Sigue explorando

Por su autor
Sedulius Scottus · 113 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carminum collectio — Carmen pastoraleCarminum collectio — II. →

Expediente

Autor
Sedulius Scottus
Título
Carminum collectio — I.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carminum-collectio-i--sedulius-scottus-2a5ab9
Cita recomendada
Sedulius Scottus, «Carminum collectio — I.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carminum-collectio-i--sedulius-scottus-2a5ab9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.