CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSedulius Scottus

Sedulius Scottus · Medieval

Carminum collectio — 9.

latín

Nos sitis atque fames conturbat, bestia duplex,
Vulnificis rostris nos laceratque suis.
Nec nos oblectat praedives copia rerum,
Sed nos excruciat horrida pauperies;
5Nec nos oblectant dulciflua dona Liei
Mellifluusque medus domata nostra fugit;
Nec nos oblectat cacavis biscoctaque Mosa,
Flavicomae Cereris gratia dulcis abest.
Tenuida nos macerat, crudelis bestia, sophos;
10 Optime Christe, rogo, respice nos. domine:
Nec gustu facilis, nulli potabilis ipsa
Est quia nec Cereris dulcida progenies;
Non est Iordanis, non amnis filia Mosae,
Sed torrens Cedron turbidus hanc genuit.
15Haec sophicae mentis cunctas obnubilat artes,
Laetitiam removet tristitiamque gerit;
Flavicomum Cereris mentitur habere colorem:
Di, talem terris hanc removete feram;
Laetheo fluvio vosmet summergite monstrum
20 Seu Stigiis undis condite tale nefas,
Illic quo valeat crudeles solvere poenas:
Quae nos excruciat, praemia digna luat.
Quid moror in verbis ventosque lacesso querelis?:
O pater, has geminas, obsecro, vince feras;
25Large salutiferum contra vulnuscula, praesul,
Sedulio famulo da cataplasma tuo.
Ast his versicolis risit pius ille relectis
Ac sophicis votis prospera cuncta dedit.

Sigue explorando

Por su autor
Sedulius Scottus · 113 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carminum collectio — 9.Carminum collectio — Appendix →

Expediente

Autor
Sedulius Scottus
Título
Carminum collectio — 9.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carminum-collectio-9--sedulius-scottus-3d1ed5
Cita recomendada
Sedulius Scottus, «Carminum collectio — 9.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carminum-collectio-9--sedulius-scottus-3d1ed5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.