CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSedulius Scottus

Sedulius Scottus · Medieval

Carminum collectio — 81.

latín

Cyclica quadrifidis currebant tempora metis,
Vernabat vario tellus decorataque peplo.
Lactea cum roseis certabant lilia sertis,
Cum rosa sic croceo sermones prompserat ore:
5Purpura dat regnum, fit purpura gloria regni;
Regibus ingrato vilescunt alba colore.
Albida pallescunt misero marcentia vultu;
Puniceus color est toto venerabilis orbe.
Me decus auricomum telluris pulcher Apollo
10Diligit ac niveo faciem vestivit honore.
Quid, rosa, tanta refers pudibundo perlita fuco,
Conscia delicti? vultus tibi nonne rubescit?
Sum soror Aurorae, divis cognata supernis;
Et me Phebus amat, rutili sum nuncia Phebi;
15Lucifer ante meum hilarescit currere vultum:
Ast mihi virginei decoris rubet alma venustas.
Talia cur tumidis eructas verba loquelis,
Quae tibi dant meritas aeterno vulnere poenas?
Nam diadema tui spinis terebratur acutis:
20Eheu - quam miserum laniant spineta rosetum.
Vt quid deleras verbis, occata vetustas?
Quae tu probra refers, plena sunt omnia laude:
Conditor omnicreans spina me sepsit acuta,
Muniit et roseos praeclaro tegmine vultus.
25Aureoli decoris mihi vertex comitur almus
Nec sum spinigera crudelis septa corona,
Profluit at niveis dulci lac ubere mammis:
Sic holerum dominam me dicunt esse beatam.
Tunc Ver florigera iuvenis pausabat in herba:
30Olli tegmen erat pictum viridantibus herbis,
Ipsius ad patulas redolebant balsama nares
Floripotensque caput sertis renitebat honoris.
Pignora cara mei, cur vos contenditis? inquit.
Gnoscite vos geminas tellure parente sorores.
35Num fas germanas lites agitare superbas?
O rosa pulchra, tace: tua gloria claret in orbe;
Regia sed nitidis dominentur lilia sceptris.
Hinc decus et species vestrum vos laudat in aevum:
Forma pudicitiae nostris rosa gliscat in hortis,
40Splendida Phebeo vos, lilia, crescite vultu;
Tu, rosa, martyribus rutilam das stemmate palmam,
Lilia, virgineas turbas decorate stolatas.
Et tunc Ver genitor geminis dans oscula pacis
Concordat dulces patrio de more puellas.
45Lilia tunc croceae dant oscula grata sorori,
Illa sed huic ludens spinetis ora momordit.
Lilia vernigenae ludum risere puellae,
Ambroseo bibulum potant et lacte rosetum.
At rosa puniceos calathis fert xenia flores
50Ac niveam largo germanam ditat honore.

Sigue explorando

Por su autor
Sedulius Scottus · 113 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carminum collectio — 80.Carminum collectio — 82. →

Expediente

Autor
Sedulius Scottus
Título
Carminum collectio — 81.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carminum-collectio-81--sedulius-scottus-a21d2f
Cita recomendada
Sedulius Scottus, «Carminum collectio — 81.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carminum-collectio-81--sedulius-scottus-a21d2f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.