Absque gubernaclo navis ceu nutat in alto,
Fluctibus ac tumidis tunditur illa nothis:
Gloria sic regni praeclaraque sceptra labascunt
In pessumque cadunt heu sine consilio.
5Nam sunt nonnulli, quorum fit mellea lingua,
Aspidis ac subtus tetra venena latent;
Qui delenificis persuadent omnia verbis,
Quorum sermo strepit subdola ceu fovea:
Horum consilio res publica fulta videtur,
10 Cum submersa ruat o miseranda nimis.
Ob hoc consilii praedulcem carpere botrum
Iam decet, excelsum qui tenet imperium.
Dorcades ut vigili montis de vertice visu,
Quo cito transfugiant, cuncta pericla notant:
15Sic adversa cavet speculari lumine mentis
Dux bonus arte bona consiliisque probis.
Ceu margaritum bibulis praenobile conchis,
Quomodo dulcifluo mel legiturque favo:
Sic et amicorum puro de fonte legendum,
20 Quod decet et prodest, utile consilium.
Verus amicitiae custos sine felle probatur,
Cui placet omne bonum, displicet atque malum:
"Est est" qui vere seu "non non" dicere norit,
Cui cor secretum consonat osque pium,
25Olli firma fides vita fit carior ipsa,
Nescit harundineas texere mente strophas,
Non illum nutare facit clangorque tubarum-
Anchora nam stabilis corde manet fidei-,
Talem nonque gazae, non auri pondera norunt
30 Fallere nec laesa fit pretiosa fides.