Tempora iam volitant cyclicis fugientia pennis,
Gliscit plaustrigeri concava spera poli,
Fugit September, properans October anhelat,
Autumnus finem tendit ad usque suum,
5Cana hiemps celerat glacialibus horrida crustis
Et fert nubigenis nubila tristis aquis.
Tu solamen eras, spes nobis, inclite praesul,
Adversus tumidi flamina dira Nothi.
Heu - bruchus timidus fors hic torpebo latebris,
10 Visere dilectum non valeoque meum?
Horrida plus aspris sunt haec mihi tempora ramnis,
Quod mihi sophistae pastor amoenus abest.
Pro tenebris lucem reputo, pro nocte lucernas,
Heu, quia nec claram lampada cerno meam.
15At cum parebit cunctis praedulcior ille:
Cedite vos ramni, nox et abito nocens;
Nubila tristitiae tunc linquent corda piorum,
Tunc pax et requies paschaque mentis erit. -
Gratia vos domini multis comitetur in annis,
20 Gratis glorificet gratia vos domini.
Sum memor ecce tui - testatur parva Camena -;
Sis memor, oro, mei: sum memor ecce tui.