Aureum sidus pietate fulgens,
Inclitus praesul, pretiosa lampas,
Nunc redit nobis bonus ecce pastor,
Gloria nostra,
5Nunc iubar pulchrum renitens decore,
Germinis celsi viridisque virga,
Quae secus cursus redolens aquarum
Palma virescit.
Ecce gaudentes resonamus odis:
10Deserit maeror speculumque mentis,
Plena fulgescit radiisque Luna
Vos venerando.
Ecce Lantberti benedictus heres:
Cuius adventu hilarescit omnis
15Plebs et exultans sua vota noscit
Te rec<olentem.>
Vnde venisti, rutilans topaze?:
Fors Eden gratis latuistis hortis,
Arboris vitae quia poma fertis
20Dulcia nobis.
Zelus an divi Finees in ara
Cordis exarsit tibi, clare praesul,
Filios contra Belial superbos
Munere Christi?
25Hincque Nortmannus trepidabat hostis?:
Intuens vestras niveas phalanges
Fugit ad naves, latitans in amne,
Ocior Euro;
Optat alatis volitare plantis,
30Franciae taedet tetigisse fines
Arma perhorrens nimio pavore
Caesaris almi.
Gratus est nobis tuus, alme, vultus:
Gratias Christo referamus omnes,
35Quod pii patris specimen coruscat
Stemma decoris.
Quaesumus patrem, patris atque prolem,
Spiritum sanctum: sua dona nobis
Septies fundat redolens aroma
40Hic et in aevum.