CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSedulius Scottus

Sedulius Scottus · Medieval

Carminum collectio — 41.

latín

Cum deus altipotens animalia condidit orbis,
Quae mare, quae tellus, quae tenet atque polus:
Multo multones tunc multiplicavit honore,
Inter balantes fecit eosque duces.
5Tegmine lanigero vestivit conditor almus,
Induit ex crasso corporis hosque peplo,
Cornibus et curvis frontes armavit aduncas:
Contra cornigeros bella superba gerant;
Naribus in geminis sparsit viresque superbas,
10 Flatibus in multis multiplicavit eas.
Mitis simplicitas sed cornibus insita sacris,
Toxica nec lacerant hosque venena pios:
Vnde mihi, fateor, horum dilectio crevit,
Crevit amor pepli, pinguis et umbilici.
15Iuro per hos digitos, quod in hoc non mentior umquam:
Tales quod cupio, diligo, semper amo;
Nec Lethes fluvius sacrum delebit amorem:
Os quod proloquitur, conscia mens perhibet.
Nostri versiculi hos laudant hosque salutant-
20 Nec falsum dico, scis velut, alme pater.
Nam vestri nobis furvos clementia furvis
Multones tribuit, saepe dedit niveos.
Quorum qui fuerat formosior ac mage pinguis,
Heu quam crudeli morte peremptus obit
25Egregii pecoris custos praeclarior ipse,
Vlli nec parilis nec similisque fuit;
Cornibus et rigidis excelluit alma potestas
Omnes cornigeros candidulosque greges;
Vellere qui niveo niveisque micabat ocellis,
30 Fortis et in pugna victor inormis erat.
Hunc Aries caeli casto dilexit amore,
Consortem regni hunc voluitque sui,
Hunc Lucina potens niveo pro tegmine clarum
Sidus in excelsis ponere caelicolis
35(Namque ferunt Lunam lanarum vellus amasse,
Pan deus Arcadiae vellere lusit eam),
Hunc meus arsit amor -nam nec mihi cornea fibra-:
Quis, nisi stultus, enim, qui nec amaret eum?
Et, quae nulla negat, vestri clementia dives
40 Mox donare decus hoc mihi disposuit;
Sed fortuna bonis semper contraria rebus
Tytiron eripuit tum mihi heu misero.
Quidam latro fuit nequam de gente Goliae,
Aethiopum similis, Cacus et arte malus,
45Terribilis forma, vultu piceusque maligno,
Asper erat factis, asper et eloquiis:
Te, pie multo, tulit, manibus traxitque nefandis
Per multos tribulos, heu nefas, o miserum.
Tu multum fueras mitis multumque serenus,
50 Infelix multo, multa per arva volans.
Vis rabiosa canum furem conspexit euntem
Ferri, cornigerum magnanimumque ducem;
Mox animosa cohors saltus dedit ipsa salaces:
Ingens fit strepitus, fit sonus atque fragor;
55Oribus et rapidis furem furtumque requirit:
Frondea silva latrat, personat omne nemus.
Quid moror in verbis? mitis heu multo tenetur;
Fur fugit in tenebris ocior ille nothis.
Multo relictus erat solus multumque pugnabat,
60 Cornibus ille minax vulnera multa dedit:
Obstupuere canes victi multone bicorni
Atque leoninam rentur adesse feram.
Omnes econtra latrabant ore canino;
Ille sed egregius fulserat ore pio.
65"Quis furor in vestris consurgit cordibus?, inquit
"Gnoscite me famulum praesulis Hartgarii.
Non sum latro malus, non sum furunculus ille,
Sed sum multo pius, dux gregis eximius.
Si vos oblectet hostem superare tyrannum,
70 Proximus ecce fugit fur: teneamus eum.
Sin autem rabies vestri raucusque latratus
In me tranquillum bella cruenta ciet:
(Per caput hoc iuro, per cornua perque superbam
Hanc frontem vobis) praemia digna feram."
75His dictis subito permulsit corda ferarum:
Pax fieri coepit binaque pars resilit;
Vnus sed fuerat veluti latrator Anubes,
Cui canis inferni Cerberus ater avus,
Gutture qui triplici cervos agitare fugaces
80 Informesque ursos arte solebat avi.
Is, cum conspiceret rabidum genus esse quietum,
Dentibus infremuit hirtaque colla tumet;
"En vos, inquit "ovis ficto sub nomine pacis
Ceu vulpes ludit subdola verba sonans?
85Hic fur est nequam, furis comes atque malignus:
Idcirco bini frondea tecta petunt.
Causa mali tanti (testor) hic solus habetur,
Qui pacem verbis, fronte facitque minas".
Tunc os falsidici vibratis cornibus ingens
90 Multo ferit, dentes fregerat atque duos,
Insuper et frontem contrivit fronte caninam
Et victor fieret, proelia ni fugeret:
Nam praeceps volitat quasi victor hoste relicto,
Cursitat incautus simpliciterque fugit.
95Incidit in tribulos posthaec sentesque malignos,
Aspris inhaesit heu pius ille locis;
Tum mox a tergo maledictus Cerberus instat,
Ore cruentato vulnera saeva dedit.
Labitur exanimis multo (mirabile visu)
100 Irrorans vepres sanguine purpureo:
Fleverunt Nymphae, sonuerunt omnia silvae
Balantumque greges ingemuere nefas,
Multonem niveum tu, candida Luna bicornis,
Lusisti merito, fles Ariesque poli.
105Iustus quid meruit, simplex, sine fraude maligna?
Munera nec Bachi, non siceramque bibit,
Non hunc ebrietas deflexit tramite recti,
Non epulae regum nec procerumque dapes:
Illi pastus erat sollemnicus herba per agros
110 Ac dulcem potum limphida Mosa dabat;
Non ostri vestes rubei cupiebat avarus,
Sed contentus erat pellicia tunica;
Nonque superbus equo lustrabat amoena virecta,
Sed propriis pedibus rite migrabat iter;
115Non mendosus erat nec inania verba loquutus:
Baa seu bee mystica verba dabat.
Agnus ut altithronus pro peccatoribus acrem
Gustavit mortem filius ipse dei:
Carpens mortis iter canibus laceratus iniquis
120 Pro latrone malo sic, pie multo, peris.
Quomodo pro Isaac aries sacer hostia factus:
Sic tu pro misero victima grata manes.
O pietas domini clemens ac larga potestas,
Qui non vult homines morte perire mala:
125Dextra superna dei latronem salvat iniquum,
Olim quae cuidam mox cruce praestat opem.
Grates fer domino, nequam male perfide latro,
Dic cum psalmista talia verba miser:
"Dextera me domini tunc exaltavit Olimpi:
130 Vivam, non moriar, facta deique canam.
Me castigavit castigans alma potestas,
Tradidit haut morti me rapuitque neci."
Tu, bone multo, vale, nivei gregis inclite ductor,
Heu quia nec vivum te meus hortus habet.
135Forsan, amice, tibi fieret calidumque lavacrum -
Non alia causa, iure sed hospitii;
Ipse ministrassem devoto pectore limphas
Cornigero capiti, calcibus atque tuis.
Te (fateor) cupii; viduam matremque cupisco,
140 Fratres atque tuos semper amabo. Vale.

Sigue explorando

Por su autor
Sedulius Scottus · 113 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carminum collectio — 40.Carminum collectio — 42. →

Expediente

Autor
Sedulius Scottus
Título
Carminum collectio — 41.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carminum-collectio-41--sedulius-scottus-a0faa3
Cita recomendada
Sedulius Scottus, «Carminum collectio — 41.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carminum-collectio-41--sedulius-scottus-a0faa3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.