CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSedulius Scottus

Sedulius Scottus · Medieval

Carminum collectio — 31.

latín

Tu, quicumque velis gaudiflua dona salutis,
Ociter ut cervus haec splendida tecta subintra:
Istuc flecte pedes: hic est via, credo, salutis.
Fors hic invenies, quod doctrix Graecia nescit.
5Ergo salutiferi medicaminis accipe laetus
Munera: sic compos voti, sic victor et ibis.
Haec regina potens rutilo descendit Olimpo
Dona salutigero dans cunctis ore per orbem.
Quae victrix domitat morborum mille dolores
10Fronteque florigera cui lumina terna coruscant.
Nectareisque fluunt sucis tot flumina mammis,
Ex quis terrigenas potat salvatque catervas.
Aspice divitias Medicinae matris opimas,
Ex paradisiacis quas secum detulit hortis:
15Hoc unguenta sacros respirant ordine odores,
Turea dona quibus pretiosaque balsama cedunt,
Emicat antidotis flagrantibus ordo secundus,
Quis expelluntur contraria quaeque saluti:
Quae genitrix olim, cum descendisset ab astris,
20Credo, quod Hesperidum florenti detulit horto;
Montis oliviferi supremo limite dona
Mixta medeliferis flavescunt nectare sucis. -
Salve, sacra domus, Medicinae maxima cura,
Spes ampli populi, redolentum plena bonorum.

Sigue explorando

Por su autor
Sedulius Scottus · 113 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carminum collectio — 30.Carminum collectio — 32. →

Expediente

Autor
Sedulius Scottus
Título
Carminum collectio — 31.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carminum-collectio-31--sedulius-scottus-2ea280
Cita recomendada
Sedulius Scottus, «Carminum collectio — 31.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carminum-collectio-31--sedulius-scottus-2ea280.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.