CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSedulius Scottus

Sedulius Scottus · Medieval

Carminum collectio — 14.

latín

Dicite: cui populi conceditur ampla potestas
Iam prisci Karoli? nonne novo Karolo?
Maximus ille fuit Caesar metuendus in armis,
Hostibus ecclesiae fulmen in orbe micans:
5Hic zelo domini tumidos superare tyrannos
Fervet mente pia more sui Karoli.
Nobilis emicuit Karolus de semine regum
Europae princeps, imperiale decus:
In hoc nobilitas triplicatur principe celso:
10 Et patris et Iudith atque sui Karoli.
Qui fuerat sapiens sapienter cuncta volebat:
Sicque novo Karolo sacra sophia micat.
Ille fuit clemens, omnes clementer amabat,
Croesi seu Darii qui superabat opes:
15Hic de thesauris largissima munera spargit
Cunctis Christicolis tam nova quam vetera.
Ille suum nomen misit trans Indica regna:
Huius fama nitens Thylen adusque volat.
Sic utrumque replet totius climata mundi
20 Nomen Caesareum claraque pompa ducum:
Vnde novum populo sidus lampabile visu
Resplendet cunctis partibus occiduis.
Rex tuus armipotens hic est - o Francia, gaude -:
Testatur nomen, quod mea Musa sonat.
25Magnanimi Karoli specimen vultusque coruscat:
Aspice, quam flos est iste novus Karoli.
Vincere tale decus nec lilia nec rosa norunt:
Angelicos vultus sidus hoc assimulat.

Sigue explorando

Por su autor
Sedulius Scottus · 113 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carminum collectio — 14.Carminum collectio — 15. →

Expediente

Autor
Sedulius Scottus
Título
Carminum collectio — 14.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carminum-collectio-14--sedulius-scottus-1457a0
Cita recomendada
Sedulius Scottus, «Carminum collectio — 14.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carminum-collectio-14--sedulius-scottus-1457a0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.