Inclite rector, ave, laus orbis, gloria saecli,
Flos magni Karoli, nobile lumen avi,
Caesaris egregii Ludewici principis almi
Altipotens proles, stella venusta nitens,
5Doxa triumphalis bellis ac Martius ardor,
Aureus et ramus Caesareumque decus,
Inter Francigenas niveo quod scemate fulget,
Lucifer ut rutilo splendet honore polo. -
Flos micat ecce virens et Christi palmes honustus:
10 Spargamus flores vernulitate novos;
"Rex benedictus adest Carolus" resonemus ovantes,
"Pacifer ut Salemon sceptra paterna tenens."
Ast uno Salemon templo celebratur in orbe;
Mille sed hic templis eminet arte novis.
15Ille fuit Solimae rex inclitus atque celebris;
Sed centum Solimas hic tenet altitrhonus.
Illo gaudebant mons Sion, mons olearum;
Hunc Alpes niveae respiciunt niveum.
Illum Iordanes glaucis resonabat ab undis;
20 Corniger hunc Rhenus personat huncque stupet.
Mente Salemonis sapientia prisca refulsit;
Hic nova cum priscis sacra fluenta bibit.
Hunc mitis pietas, hunc ornat larga potestas,
Diligit hunc Christus glorificatque deus,
25Gallicus orbis ovans tanto rectore coruscat,
Itala quem sperat terra beata ducem.
Ad Salemona pium populus concurrit in unum;
Subdite Caesareo debita regna viro,
Magnanimi Karoli florentem noscite virgam,
30 Aethereum munus Christicolumque decus:
Hic vir, hic armipotens, qui clarum tollit in astra
Nomen cum meritis celsa columpna piis,
Cuius, Francigenae, clarissima discite facta
Cernite magnifici clara tropaea ducis. -
35Sicque tibi domino triplicetur gratia Christi,
Rex pie, rex sapiens, inclite bellipotens,
Francorum populi spes alma, sagitta salutis,
Ecclesiae columen, belliger et clipeus.
Scottus amore sonat vestrum laudabile nomen
40 Nortmannusque tremens splendida castra timet.
Lilia pacis amas bellorum mixta rosetis:
Hinc dux clarescis candidus et roseus.
Caesaris es magni Ludewici stemma decoris,
Isaac proles ceu benedicta micas:
45Habrahae similis Karolus perfulserat ingens,
Natus ut Isaac sic Ludewicus erat,
Tertius es veluti Iacob, benedictus et heres
Isaac patris Caesaris, alme, ducis. -
Cuius honorificum septeno grammate nomen
50 Promittit Solimae sabbata stelligerae
Nec non et numerus septeni grammatis ipsum
Laudibus egregiis fert super astra ducem.
En octingenti ter septenique refulgent
In hoc rectoris nomine celsithroni.
55Centum namque ferunt vitam signare perennem
Octoque declarant saecla beata poli,
Porro ter septem triplicem monstrare quietem
Quis prudens dubitet, qui bene doctus erit?
Sic vestri clarum redolet mysteria nomen,
60 Quod valet in terris, scribitur atque polis.
Quisquis Homerus amat hoc nomen dicere versu
Laudibus egregiis arma virumque sonans:
Ille sit in populo doctus Maro Caesaris alter,
Diligat hunc Karolus magnificetque deus.