CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSedulius Scottus

Sedulius Scottus · Medieval

Carminum collectio — 11.

latín

Conditor supernus orbis, imperator omnium
Ipse cuncta, quae creavit, pulchra fecit artifex.
Inter haec creata septem pulchriora praeminent:
Picta caeli spera lucis emicante gratia;
5Alma solis inter astra candidansque gloria;
Ac referta post bicorne luna stemma lumine;
Fructuosus et virescens hortus flore germinum;
Tethios serenitasque visa mulcens omnium;
Sanctus ac chorus piorum te deum colentium;
10Gloriosus atque rector optimus per omnia.
Liberalis et serenus sanctitate praeditus,
Aequitate, puritate cordis ille praeminet.
Quem tremit superborumque reprobum<que> caecitas,
Qui bonos honorat sponte largitate regia:
15Pacifer beatus ille fit <honusta> vinea,
Trinitatis est imago digna sorte caelitum.

Sigue explorando

Por su autor
Sedulius Scottus · 113 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carminum collectio — 10.Carminum collectio — 11. →

Expediente

Autor
Sedulius Scottus
Título
Carminum collectio — 11.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carminum-collectio-11--sedulius-scottus-ac14bd
Cita recomendada
Sedulius Scottus, «Carminum collectio — 11.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carminum-collectio-11--sedulius-scottus-ac14bd.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.