CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTheodulfus Aurelianensis

Theodulfus Aurelianensis · Medieval

Carmina (Theodulfus) — XIV. Quod multis indiciis finis proximus esse monstretur.

latín

Cernere inest, ut mangia mundus signetque ruinam,
Defectumque sui voce tacente canat. Nam loquitur rebus, taceamus dogmata quamvis Divinae legis, quae id fore cuncta boant. Non ea temperies hyemis prius ut fuit exstat, quae nutrire queat gramina, ligna, sata.
105.0367B| Copia deest solis torrendo aestate labori,
Verna nec officio sunt modo laeta suo. Dulcibus haud adeo mustis autumna ridondante, Foetibus arboreis non onerata vigent. Nil modo terra boni sic fert velut ante ferebat, Effaetam et sterilim semet inesse docet. Et minor existit cunctis opulentia rebus, Deficit inque locis plus, it ubique minus: Rarior officium consistit in omne minister Quam prius, et fixum nil stat ut ante stetit. Cultor agris, castris et miles, navita ponto, Libra in judiciis, inque foro pietas. Est in amicitiis concors, quis in arte peritus. Quo disciplina in moribus alma viget?
Non viget, ut viguit dudum vegetata juventa,
105.0367C| Cuncta senectus atrox ore nigrante vorat. Namque necesse manet minui, cui proximus exstat Finis, et occasum haud procul esse videt. Dat sol ima petens radios splendore minore, Lunaque decrescens cornua fusca gerit. Arbos, quae juvenis vernabat flore comisque, Deformi fundit germina rara situ. Fons et inundantes solitus diducere rivos, Sic guttam tenuem saepe vetustus habet. Scissus agit paries venturae signa ruinae, Qui juvenis solidus pictus et arte stetit. Utque senem taedent jam cantica, ludicra, ludi, Stare, equitare, gradi, verba jocosa loqui. Dumque quatit tremulos maschio creber anhelitus artus, Suspirat, fundit murmura crebra gemens.
105.0367D| Dulcia sic vetulum liquerunt omnia mundum,
Nec manet ullus ei qui fuit ante vigor. Dira cupido viget, sordes, perjuria, luxus, Livor edax, falsum, jurgia, rixa, dolus.

Sigue explorando

Por su autor
Theodulfus Aurelianensis · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Theodulfus) — XIV. In obitu Damasi.Carmina (Theodulfus) — XV. A Faldaone episcopi. →

Expediente

Autor
Theodulfus Aurelianensis
Título
Carmina (Theodulfus) — XIV. Quod multis indiciis finis proximus esse monstretur.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-theodulfus-xiv-quod-multis-indiciis-fini--theodulfus-aurelianensis-a7b7c4
Cita recomendada
Theodulfus Aurelianensis, «Carmina (Theodulfus) — XIV. Quod multis indiciis finis proximus esse monstretur.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-theodulfus-xiv-quod-multis-indiciis-fini--theodulfus-aurelianensis-a7b7c4.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.