CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTheodulfus Aurelianensis

Theodulfus Aurelianensis · Medieval

Carmina (Theodulfus) — X. Quod potestas impatiens consortis sit.

latín

Fabula Geryonem triplicem regnasse canit, quod
Unum cor potuit fratribus esse tribus. Pagina veridico recinit sermone beata, Figmenta exsuperans omnia lege pia, Terrea germanos ob regni culmina reges Crudeli quosdam fraude dedisse neci Omnibus hoc votis, omni est hoc arte cavendum. Ne nostro in saeclo tale quid esse queat. Gentibus unus erat pridem ferme omnibus usus, Unus ut e fratrum corpore scectra gerat,
105.0330D| Caetera nitatur magni pars esse senatus,
Ut regni solidus continuetur apex. Assyriis, Phariis, Hebraeis mos fuit iste, Genti et Achaemeniis quae fuit ante locis. Morem hunc Parthus habet, hunc Atticus, atque Quirites, Decolor hunc Indus, hunc Agarenus habet. Mos fuit iste Getis, Hunis, Maurisque nigellis, Et reor Aethiopas mos habet ille tetros.
105.0331A| Thracibus et Phrygibus, tibi seu Lacedaemona tellus,
Gens si qua aut modo fert scettra, vel ante tulit.

Sigue explorando

Por su autor
Theodulfus Aurelianensis · 63 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Theodulfus) — X. In sepulcro Sancti Nazareni.Carmina (Theodulfus) — XI. Epitaphium Fastradae reginae. →

Expediente

Autor
Theodulfus Aurelianensis
Título
Carmina (Theodulfus) — X. Quod potestas impatiens consortis sit.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-theodulfus-x-quod-potestas-impatiens-con--theodulfus-aurelianensis-5a0e57
Cita recomendada
Theodulfus Aurelianensis, «Carmina (Theodulfus) — X. Quod potestas impatiens consortis sit.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-theodulfus-x-quod-potestas-impatiens-con--theodulfus-aurelianensis-5a0e57.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.